{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 346-2","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 346-2","ref":"346-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/346-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/346-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/346-2.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":224,"text":"atque splendentibus, sic ut ex ebeno confectae viderentur. Eae verò constabant ex Ofructu in pumila arbore nascente magis contorta quàm recta, veluti Ruscus, cuius folia filici sunt similia. Ferunt ii frutices rotundum fructum nucis magnitudine, lentâ quadam pulpâ tectum; quâ sublatâ, relinquitur sphaera quaedam maximè rotunda, coloris nigri, adeò dura, ut nisi malleo aut aliâ quapiam re solidâ & durâ confringi queat. SAPONIS vicem praebent hi fructus, quoniam si binis aut ternis cum calida aqua vestes eluantur, multo nitidiores redduntur, quàm si saponis librali pondere elotae forent: plurimam etenim spumam excitant, eosdemque effectus praebent quos sapo, paulatim liquescentes, donec solae sphaerulae supersint, quae ossiculum sunt hujus fructus: perforantur deinde hae sphaerulae, fiuntque ex iis coronae ad numetandas preces idoneae adeò elegantes, ut ex ebeno confectas dicas, tum diutiniusus, quoniam difficulter confringuntur. Est verò is fructus adeò amarus, ut nulla quadrupes aut avis eum degustet. Aliquot ex iis terrae creditae, mihi natae sunt, folia gestantes admodum elegantia & viridia; parvulas adhuc plantas fructum suo tempore prolaturas existimo. *DESCRIBIT hunc fructum Oviedus Indicae historiae lib. 9. Sunt, inquit, in his insulis [Hispaniola videlicet] & continenti quadam arbores, quae à sphaerulis ad preces ad numerum recitandas necesariis & à sapone cognomen acceperuni, runt, quarum solia filicis folia nonnihil referunt, licet minora sint. Celsae sunt & formosa, fructum ferentes avellana aut cerasii magnitudine, corolla insignitum, minimè edulem, qui sole exsiccatus subflavum colorem retinet.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 346","label":"CAPVT LXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/346","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/346"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 347","label":"CAPVT LXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/347","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/347"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}