{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 361.1-3","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 361.1-3","ref":"361.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/361.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/361.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/361.1.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":286,"text":"Pennarum autem quae in alis, varia erat longitudo: quaedam enim, infimae videlicet, quas valdè confertas habebat, sex unciarum longitudinem non excedebant, imò nonnullae etiam breviores; quaedam octo aut nouem uncias erant longae, aliae duodecim; longissimae autem pedalem cum semisse longitudinem aequabant: magna etiam in illis colorum varietas; nam quaedam, auri colore fulgebant; nonnullae, praesertim quae in alarum lateribus angustiores, colorem habebant ex fusco subrutilum, & quasi ex atro sanguineum, attamen splendidum; quae verò reliquas tegebant, cineracei ex albo coloris erant, earumque latera rarioribus pilis sive villis obsita; breviter omnes admodum venustae, quas, si licuisset, in tabella proposita libenter expressas voluissem, sed quia adeò confertim natae, commodè id fieri non potuit, ne totius avis forma corrumperetur. EIVSDEM generis deinde conspiciebam apud Nobilissimum eundemque doctissimum virum Iosephum Scaligerum, corporis quidem mole paullò minorem, ut quae uncias quatuor cum semisse à capite ad ouropygium dumtaxat longa esset, caudae autem pennae eandem cum jam descriptae pennis habebant longitudinem, at teretes illae longaeque pennae nervis similes, & conjunctim ex ouropygio nascentes, pedis unius cum dodrante longitudinem non superabant, alioqui circa ipsarum tubum similibus villis tamquam staminibus ab uno latere ad duarum aut trium unciarum longitudinem, ab altero autem ad quinque ferè à tubo unciarum longitudinem, deinde exiliores etiam fiebant ad extremum usque, & nonnihil asperae erant, praesertim circa extremum, non adcò tamen uti superioris pennae? earum verò quae in alis varia similiter erat longitudo, quemadmodum in superiore, nec ei valde dissimilis, nec etiam diversa colorum varietas, ut aetate dumtaxat discretae fuisse videantur: pennae praeterea dorsum pectusque tegentes, atque etiam caudae pennae, eundem quem modò descriptae habebant colorem; stamina illa caput, cervicem, pectusque tegentia à praecedentis staminibus nec colore nec situ differebant; rostrum verò sescunciam longum, mucronatum, non crassum, aliquâ ex parte fuscum, reliquâ album.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 360-2","label":"MANVCODIATA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/360-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/360-2"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 361.4-6","label":"361.4 to 361.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/361.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/361.4"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}