{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 37","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 37","ref":"37","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/37","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/37.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":447,"text":"CAP. XXXIII. TVLLA est in Archipelago sive Aegaeo mari insula, quae Calohierorum Christianorum monasterium non habeat. Lemni monasterium à pago Livado chorio non procul abest, & Agio Paulitico appellatur. Calidarum aquarum scaturigo est in insula, quam Graeci vulgo Thermes nominant: adeò tamen calidae non sunt, ut pleraeque aliae; nam ad ipsam etiam scaturiginem sese in eas immergere licet: quod in reliquis, quas per Phrygiam, Ciliciam, Arabiam, Macedoniam, Italiam, Germaniam & Galliam vidimus, Thermis observare non potuimus, quandoquidem eae aquae primùm refrigerari debeant. Nulla propterea istic ingens est structura, sed solùm exiguum tuguriolum, in quo quilibet vestes exuere potest, & inde in fornicem ingredi, ubi sola ingens est lapidea pila, quae olim sepulchri usum praebuit. Exiguam scaturiginem habet haec aqua; eam ob causam unicus solummodo, aut bini simul lavare possunt. E Lemno in Thason insulam navigatio. CAP. XXXIV. VNDE in Thasum Lemno admodum vicinam cum duobus Calohieris trajicere volui. Ante auroram è portu solventes, illucescente jam die tantum progressi eramus, ut medio quasi itinere inter Lemnum & Thasum essemus: verùm adversus ventus adeò vehemens exortus est, ut etiam invitos in Scyrum insulam quinquaginta miliaribus infra Leninum sitam appellere cogeret. Tanta tempestate quatuor horarum spatio nostra navis deferebatur, ut ante noctem in Scyrum appelleremus: in ea altissimi sunt montes. Subsequente die vela vento committentes, ut Thasum perveniremus, satisque secundo vento in navigatione usi sumus. Istic triduo haesimus, hac illac errabundi, deinde navem conscendere oportuit quae in Montem sanctum, alio nomine Athos nuncupatum, cursum tenebat. Non mirum est si Romani olim Thasium marmor in precio habuerunt: nam ipsi montes & scopuli illius insulae ex elegantissimo candidissimoque marmore constant. Oppidi portus fidem praebet olim id admodùm excultum fuisse. Insulae montes abietibus & piceis abundant, frequentesque in iis nascuntur Thapsia & ferula. Nonnullis adhuc insulae locis magni Scoriae, hoc est, metallicorum recrementorum cumuli reperiuntur, ex quibus manifestum indicium est, olim istic divites fuisse fodinas; quod cum his quae Hero dotus scripta reliquit, convenire videtur, Thasum auri argentique fodinis illustrem fuisse urbem. Nobis demonstrata fuerunt vetera numismata argentea, quorum inscriptio Grae ca erat Thasiorum. Thucydides Graecus Auctor Thasi fodinis Praefectum se fuisse scribit: Erant verò sub Alexandro Macedone Thasii: nam licet insula sit Thraciae vicina, Macedoniae tamenn admodùm etiam propinqua est, non procul à Bucephalae portu; Thasi autem portus solùm duobus miliaribus & semisse distat à Macedoniae continenti. Thasi fodinae olim singulis annis octoginta talenta Philippo & Alexandro pendebant: at nunc planè desertae sunt. E Thaso solventes ut in Montem Athon traiiceremus, quatuor horarum spacio ad monasterium Liatopedi appulimus, quod inter reliqua in totius montis Athou Isthmo consistentia monasteria facilè primarium est. Montis Athou descriptio, & de rebus in eo memorabilibus. CAP. XXXV. VEM nunc describemus montem, Graecè Athos, Italicè Monte sancto appellatur. Nihil scribere meminimus, quod, hoc monte, magis sigillatim describi mereatur:","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 36-4","label":"CAPVT XXXII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/36-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/36-4"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 37-2","label":"CAP. XXXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/37-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/37-2"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}