{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 38.5-8","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 38.5-8","ref":"38.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/38.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/38.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/38.5.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":291,"text":"Provinciae autem quae Graecorum religionem sequuntur, sunt Circassi, Walachi, Bulgari, Moscovitae, Russi, potior Poloniae pars. & Mingreliae, Bosniae, Albaniae, & Illyrici sive Sclavoniae, cum nonnullis Tartaris, deinde Serviani & Croatae. Breviter omnes provinciae circa pontum Euxinum sitae, cùm circa ipsius littora, tum continente, Graecorum religionem sequutae sunt. Hi omnes montis Athou Calohieros majore in honore atque aestimatione habent, plusque illis tribuunt quàm aliis qui in eo monte non fuerunt. Imò ipsi Turcae qui in omnes paenè suprà enumeratas provincias imperium obtinent, magnas illis elcemosynas conferunt ob vitae sanctimoniam & strictam ceremoniarum observantiam. Monachi montes Sinai & Libam incolentes, Divi Antonii solitudines oppidum Tauri, exterioraque loca ad Erythraei maris littora sita, Antiochiam item, Alexandriam, Hierosolyma, Prusam, Damascum, atque pleraque alia monasteria, passim per Asiam & Turcarum ditionem sparsa, etiam apud Christianos majore in precio habentur, cùm in monte Atho habitârunt. Omnia monasteria & monachorum genera per Asiam sparsa, à nobis enumerata, sub Turcarum imperio quae sunt, sua sacra idiomate Graeco peragunt. Atque licet Graecanicae ecclesix caput, Patriarcha nuncupatus, Constantinopoli sedem habeat, plerique tamen alii idem nomen, similemque potestatem obtinent, in iis provinciis quibus praesunt. Nam Patriarcha Alexandrinus absolutam habet potestatem in eos qui Graecos ritus observantes in Aegypto & Arabia vivunt, magnificasque in Memphi sive Cayro habet aedes (quas vidimus) aedibus Patriarchae Constantinopolitani (quae peculiari nomine Patriarchatus nuncupantur) non multum inferiores. Alius Patriarcha Damasci residet, qui absolutè imperat omnibus monasteriis & hominibus Graecae religionis Syriam incolentibus: is singulis annis decima quinta die Augusti in Monasterio supra montem Libanum adesse cogitur ad liturgiam celebrandam. Est praeterea alius Antiochiae, qui Monasteriis & aliis Christianis Graecis praeest, qui Barut, Tripolin, Haleb, aliaque plurima Asiae loca inhabitant. Turcarum Imperator hos Patriarchas sua religione uti permittit, modò tributum persolvant. Dicitur verò Constantinopolitanus pro monasteriis in monte Atho sitis, aliisque per Europam sparsis, duodecies mille ducatos aureos pendere.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 38.1-2-4","label":"38.1 to 38.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/38.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/38.1-2"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 38.9","label":"CAP. XXXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/38.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/38.9"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}