{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 4.1-3","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 4.1-3","ref":"4.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/4.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/4.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/4.1.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":377,"text":"Sub harum externo sive primo cortice invenitur quasi tela quaedam, quâ contusâ, purgatâ, deinde in longitudinem atque latitudinem expansâ, sese tegunt tenuis fortunae viri & feminae. Palma Saccifera. CAP. II. DMIRABILIS etiam est arbor, quae à Batavis quibusdam nautis in deserta insula Dhac ratione reperta fuit. Naucleri Batavi nonnulli navigationem in Americam instituerant: in insulam maris Atlantici delati, ad ostia fluminis quod in mare labebatur anchoras jaciunt, & selectis aliquot nautis negotium dant, ut conscenso lembo adversum flumen subeant, & interiora Insulae perlustrent: parent illi & altiùs flumen penetrant. Interea bellicas quasdam naves Hispanicas in eandem insulam adventare conspiciunt Batavi naucleri in anchoris stantes, quibus quum sese longè impares & navium numero animadverterent, tum etiam virorum, quorum potiorem partem in lembo ablegarant, sublatis anchoris, statim vela fecerunt, desertis suis in Insulae pervestigatione. Quâ peractâ, ad mate redeuntes, socios cum navibus abiisse comperiunt: itaque non mirum, si valde turbati & afflicti fuerint, videntes se omni spe destitutos, quâ ad suos redire possent. (Commodè verò illis accidit bellicas Hispanicas naves istic non haesisse, sed suam navigationem prosequutas fuisse.) Quum igitur aliâ navi carerent, resumptis animis, lembo suo mari sese committere ausi sunt: eosque Divina clementia tam singulari favore prosequuta est, ut salvi Amstelredamum anno Millesimo quingentesimo nonagesimo nono pervenerint, non sine ingenti omnium admiratione, & suorum laetitia, qui illos vel ab Hispanis captos, vel ab insulae incolis mactatos arbitrabantur. Haec necessatiò dicenda putavi, ante quàm sacci (cujus icon hîc subjecta) historiam aggrederer. CETERVM nautae illi in reditu ad desertam quandam insulam sunt delati; Coronopet appellasse, mihi relatum est; in qua integras silvas repererunt nullâ aliâ arbore constantes, quàm Palmae quodam inusitato genere, cui, ab involucro saccum sive colum referente in quo fructus reconditus (spata enim commodè dici nequit illud involucrum) sacciferae nomen indidi, quandoquidem formâ valde simile est illi colo siue sacco, quem nivarium Veteres dicebant, & quali hoc tempore phar macopolae vinum aromatites (hipocraticum vulgo appellant) percolare solent: nam creberrimis quibusdam fibris spadicei coloris transversim & obliquè ab infimo ad supremum excurrentibus magno à Natura artificio contextum est, idque variâ longitudine: quod enim ab ornatissimo viro Theodorico Coornhart accipiebam, viginti duas uncias longum erat, & ea parte quâ patebat septem latum: Willelmus Parduynus vir honestissimus unum habebat, cujus longitudo meum octo uncijs superabat; etenim binos pedes cum semisse sive triginta unciis longus erat: ejus latitudo par cum meo.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 3.5-8","label":"3.5 to 3.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/3.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/3.5"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 4.4","label":"LIXOTICOIVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/4.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/4.4"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}