{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 4.6-8","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 4.6-8","ref":"4.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/4.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/4.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/4.6.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":261,"text":"Quoniam autem lapis Bezaar & Scerzonera aequalibus facultatibus sunt donata, totque viribus pollent adversus venena, utriusque historiam simul connectere volui. Vt verò integram notitiam consequamur, ad quae vtilia sint ista duo praestantissima medicamenta; initio de venenis tamquam praeludio quodam operis nobis agendum. Dicemus itaque quid sit Venenum, quibus notis deprehendantur qui venenum hauserint, quibus remediis curentur, & quâ ratione à venenis praeservari possint: nam haec primùm explicanda, antè quàm de lapide Bezaar & herbâ Scorzonera commentemur. VENENVM est, quod per os sumptum, aut foris applicatum, humanum corpus expugnat, vel adversâ valetudine illud afficiendo, aut id corrumpendo, aut ipsum necando. Id autem consistit in harum quatuor rerum unâ: vel in plantis videlicet, vel in metallicis, aut in animalibus, aut mixtis: & suos effectus exerunt, aut manifestâ qualitate, aut occultâ proprietate, aut utrisque commixtis. Ista venena ex parte nos jugulant: ex parte etiam illis utimur ad hominum utilitatem & salutem; atque ex parte similiter utebantur veteres, tanquam remedio ad tollendos labores. De his quae generarim & particulatim sunt nobis noxia, Dioscorides lib. VI. Historiae stirpium exactissimò scripsit. Idem fecerunt alii Graeci, Latini & Arabes; quos consulero poterit, qui magis exactam de his notitiam adquirere volet. Conscripserunt illi multa antidota & medicamenta, quibus singuli munire se poterunt adversus venena: etenim valde magna est humana malitia, & plurimi vel ob proprium commodum, vel ob vindictae cupiditatem, veneno offendere, & tollere tentârunt, non modò plebeios homines, sed etiam Imperatores, Reges, Pontifices, atque magnos Principes, qui, quò majore in gradu sunt constituti, tantò majoribus periculis sunt obnoxii. Hoc metuentes plerique è Veteribus praeclari viri, multa variaque medicamenta composuerunt, quorum usu munirentur, ne venena illis propinata nocere possent.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 4.1-2-5","label":"4.1 to 4.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/4.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/4.1-2"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 5.1-4","label":"5.1 to 5.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/5.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/5.1"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}