{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 45.5-7","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 45.5-7","ref":"45.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/45.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/45.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/45.5.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":308,"text":"In folia divisa duas rursus habet partes, alteram quae extremitates vocantur, quas Lobos Asclepiades, & Dioscorides Onychas appellarunt: nos verò Vngues, quae sunt partes illae albae, quae capiti ipsius Rosae proximae sunt. Altera pars est rubicunda, quam Seplascarii ad Rhodosaccharum conficiendum praeparant. Unde hujusmodi rosae Exungues à resectis unguibus solent appellari. Exungulantur verò rosarum folia cùm in condituris adhibentur, ne facilè putrilaginem aspergine contracta ducant. Flores verò ut omnes praedicant, sunt partes illae habentes colorem luteum, quae quasi capillamenta sunt in earum medio, sub quibus lanugo quaedam existit, in qua est semen. Caput, sunt partes illae solidae, ex quibus flores & folia prodeunt, quod calix nominatur. Sunt Rosae species complures, juxta regionum diversitatem. In alia enim regione sunt rubicundiores, alibi autem plutium foliorum, apud quosdam odoratiores & rubicundiores, quales sunt quae Toleti leguntur. superant enim hae omnes Hispaniae rosas & fragrantiâ & rubore. Rosae usus in arte medica, Homero testè, quondam extitit, pòst verò in diversis medicamentis ob tantam ejus excellentiam usi sunt illa Medici. Fiunt ex Rosis complura medicamenta, sicut Oleum rosaccum, quod virtutem habet refrigerandi, ac medendicalidis morbis: Etiam unguentum ex Rosis fit quòd inflammationes placat: Syrupus, qui calorem febrium arcet: Saccharum rosaceum, quod stomachum & cor calidum firmat. Melli verò rosaceo nullam vim calefaciendi, neque infrigidandi Mesue adscripsit: de hoc verò posteà. Aqua verò rosarum, quae per sublimatorium extrahitur, mirum in modum frigefacit, & inflammationes repellit. Etiam Rosae ipsae diversa antidota ac medicamenta, quae ad salutem humanam non parum conducunt, constituunt, quibus rosae sunt basis & fundamentum totius compositi, velut Diarhodon à rosis nuncupatum, utrunque Aromaticum, Rosata novella, Syrupus qui Diarhodon inscribitur. Pastillos etiam suo nomine consecravit, qui ex Rosis fiunt, & quos Diarhodon vocant. Omnia haec Rosarum sibi vendicant nomen: aut quia majorem partem constituunt compositi, aut quia ipsis vigorantur, vel ad temperamentum, & correctionem aliquarum medicinarum commiscentur. Velut Mesues pro rectificatione Scamonii succo Rosarum utitur, in quamplurimis locis. Quod factitavit Avicenna, lib. 3.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 45.1-4","label":"45.1 to 45.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/45.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/45.1"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 46.1-2-4","label":"46.1 to 46.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/46.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/46.1-2"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}