{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 46.1-4","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 46.1-4","ref":"46.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/46.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/46.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/46.1.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":282,"text":"TERTIVS, non valdè absimilis erat illi fructui quem immaturae ficui similem esse scribebam lib. I. cap. XI. cùm formâ, tum magnitudine & colore: etenim durus erat & solidus, levis tamen: ejus color ex fusco cineraceus, albis maculis aspersus; nec aliâ ratione ab illo differre mihi videbatur, nisi quòd hic graciliore pediculo esset praeditus: an verò plures in uno ramulo haeserint, ut illi, ignoro, quia singularem accipiebam. QVARTVM, mihi donabat Amstelredami anno reparatae salutis humanae millesimo sexcentesimo, Ornatissimus & perhumanus vir Henricus ab Os, Theodorici frater, Amstelredamehsis civis. Orbicularis autem paenè is erat formae, quatuor verò unciarum ejus ambitus; cortice, sive veriùs putamine quidem duro, sed non valdè crasso tectus, qui supernâ parte laevis & spadicei coloris, infernâ rugosus & fuscus, nucis Cypote ferè instar; nucleum continens durum, foris fuscum, intùs album, non ingrati saporis, eâ parte quâ levi putamine tectus fuerat, striatum, alterâ prorsus rugosum. Exotici aliquot minores fructus, quos Cl. V. Bernardus Paludanus vel mihi donabat, vel mihi concedebat ad describendum. CAP. XX. AM ad eos minores exoticos fructus venio, quos Cl. V. Bernardus PaAludanus (praeter illos quorum historia jam scripta) aut mihi donabat, aut mutuo concedebat, ut describere possem: eos quia nullâ certâ serie commodè distribui poterant, in unum caput congeßimus. PRIMVS, gravis erat, orbiculatae paenè formae, planioris tamen & quasi compressae, rugosus, cineracei ferè coloris, durus & solidus, aquâ tamen mersus non subsidens. Ejus nomen, ut etiam sequentis, Paludano ignotum; nec ex qua Provincia utrumque accepisset, significabat. ALTER, planus etiam erat, binas uncias longus, totidem latus summâ parte, cordis (ut vulgo pingitur) formam quodammodo referens, multis tuberculis eminentibus inaequalis, fusci coloris, levis, aliquantulum cariosus, quia immaturus collectus fuisse videbatur: an aliquo putamine inclusus fuerit, me latet, quia nullum petioli à quo pependisset, vestigium in eo apparebat.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 45-3","label":"TERTIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/45-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/45-3"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 46.5-8","label":"46.5 to 46.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/46.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/46.5"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}