{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 46.1-2-4","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 46.1-2-4","ref":"46.1-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/46.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/46.1-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/46.1-2.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":330,"text":"quo Syrupum rosaceum laxativum, ex Scamonio & succo Rosarum, cum Saccharo condidit. Et alia quàm plurima, quae brevitatis caussa dimittimus. Quae omnia medicamenta, quae ex Rosis fiunt (si attentè prospicias) tam apud Graecos, Arabesque, ad nihil aliud videntur prodesse, quàm ad inflammationes, & calidos morbos expellendos. De aliis Rosae partibus, quas Plinius dividit, non memini me legisse illas ad aliud prodesse, quàm ad refrigerandum, comprimendumque. Et nullam earum partem calefacere adhuc in monumentis Medicorum invenio. Mesues Arabum doctissimus succum Rosarum esse calidae temperaturae scribit: quòd nullum attingat gradum caliditatis (ut ipse retulit) impraesentiarum ostendere instituimus. Quapropter vestrum erit, meam hanc lucubrationem, qualiscunque ea sit, diligenter spectare: ut tanquam veritatis amatores veram rei contemplationem potiùs, quàm opinionem prospiciatis. Hoc negotium habuit ansam à loanne cognomento Mesues, qui lib. de Simplicibus medicinis capite de Rosa, ponit succum Rosarum esse calidae temperaturae; quod est praeter omnem rationem, & contra omnium Medicorum doctrinam atque opinionem. Quamobrem ut hujus rei veritas clarius eluccat, advertendum est, quod ad cognitionem temperaturae medicinarum, Medici omnes duo nos praecipuè docent, Rationem & Experimentum. Quorum neutro suadere mihi possum, quod Rosarum succus gradum caliditatis attingat: cùm gustus, neque experimentum sint, quae hoc mihi demonstrent, nec ratio, quae ad hoc convincat: maximè cùm Rosa ipsa, ut Mesues testatur, & ceteri praedicant, infrigidet in primo ordine, & omnes ejus partes hunc ordinem servent. Succus verò Rosarum, qui per expressionem subducitur, manifestissimè virtute frigida pollere videtur: cùm partes aqueae sint eae, quae per expressionem subtrahuntur, ex unguibus, & foliis ipsius Rosae: quapropter easdem vires, & facultates habere debet, quas & folia & ungues, quae ejusdem naturae sunt. Quoniam Aristotele teste, Omne quod dividitur simile est illi à quo derivatur. Folia nanque Rosarum, ut Galenus, & Aëtius docent, componuntur ex aqueis partibus, quae sunt quae per expressionem extrahuntur: & nihil mirum, si sunt eae quae ventrem expediant, velut Pruna, ut Galenus testatur secundo Alimentorum, quae humiditatis suae caussa alvum emolliunt. Et licet in parte superiore Rosae inhaereat aliqua caliditas, adeò exigua est, ut in extractione succi fermè tota evanescat: & si qua permaneat, ob magnam aquositatem deperditur.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 45.5-7","label":"45.5 to 45.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/45.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/45.5"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 46.5-2-8","label":"46.5 to 46.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/46.5-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/46.5-2"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}