{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 48","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 48","ref":"48","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/48","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/48","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/48.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":230,"text":"DE ROSIS PERSICIS, SEV ALEXANDRINIS. VONIAM ad hoc congruere videtur (quia de Rosa hucusque diximus) nonnihil etiam de Rosis Persicis, quae Alexandrinae communiter appellantur, tractare existimavi oportere. Quoniam Oetsi apud magnates, omnesque alios Gentiles celeberrimum sit solutivum, tamen apud aliquos nostrae rei medicae professores earum facultates occultantur. Sunt ergo Rosaria haec veluti nostra, sed magis arbusta, instar arboris magnitudine, sed viridiorem colorem habentia. Aculeos plurimos emittunt, quin & acutiores. Folia velut nostra, sed ampliora. Florum numerosiorem quantitatem effundunt, quae quina, aut sena habent folia. Inter album & rubeum medium colorem sortiuntur. Ruderatum amant locum: seruntur, inciduntur, cremantur, transferuntur, sicuti nostra. Differunt tamen à nostris effectu quoniam hae per inferna ventrem laxant, illae verò fluidum retinent. Dicuntur Persicae à regione Persica, unde prius originem duxerunt. Alexandrinae autem ab Alexandria, quia illuc, sicut cetera medicamenta, tanquam ad totius Persiae emporium deferuntur, unde & ad nos usque devenerunt, quapropter Alexandrinae à nobis nuncupantur. Deferuntur enim ad nos complures medicinae ex Persica regione, quae habent vim dissolvendi, & per inferiora humores subducendi: sicut Scamonium, Rhabarbarum, Aloë, ac consimilia medicamenta. Et sic arbor quae à nobis Persica vocatur, quae Persiae venenum pernitiosum erat, Romam translata praebuit salutarem & suavem fructum. De qua Columella meminit his versibus: Et pomis quae Barbarae Persis Miserat, ut fama est, patriis armata venenum; At nunc expositi parvo discrimine lati Ambrofios prabent succos, oblita nocendi: Quinetiam eiusdem gentis de nomine dicta, Exiguo properant mitescere Perfica malo.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 47.9-10","label":"47.9 to 47.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/47.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/47.9"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 48.1-4","label":"48.1 to 48.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/48.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/48.1"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}