{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 49.5-2-8","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 49.5-2-8","ref":"49.5-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/49.5-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/49.5-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/49.5-2.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":294,"text":"Eorum officinae à Germanicis differunt: in quibus tota hebdomada laborare solent, initium à die Lunae facientes & die Veneris finientes, quoniam Iudaei die Sabbati feriantur. Omnes camini seu fornaces secundum riuulos exstructae sunt, quia rotas quibus folles sublevantur aquae impetu versari necesse est. Septem autem sunt ii riuuli; quorum haec sunt nomina, Pianize, Amerpach, Kyprich: qui verò ad Orientem spectant, Roschetz & Isvotz nuncupantur. Fornaces in quibus Pyrites colliquantur, viliter exstructae sunt: ut quae duntaxat tignis & asseribus plutei sive tabulati in modum coopertae sunt: Ampli sunt camini & in aedificii meditullio exstructi, valido muro posteriore parte constantes, at anteriore levi materia clausi, quam die Veneris sub noctem diruunt: nam cùm fornicis quodammodo in modum exstructi sint, fumum sive candidam fuliginem recipiunt, Veteribus Spodos appellatam, ex metalli vapore exhalantem, & quo flamma maximè feri: loco, dum vena colliquatur, camino adhaerentem; Graecorum vulgus Papel, alii Papula nominant, cujus apud illos nullus est usus, aut pretium. Invenitur & Pompholyx, supradictâ paulo candidior: utriusque si quis colligere vellet, facilè singulis septimanis decem libras cogeret. Folles erecti statuuntur ore in terram ad camini imum obverso: sublevantur verò & deprimuntur brachiis è rota quae aquae impetu extra aedificium versatur, immissis. Rota binas cruces habet, quae octona brachia constituunt per medium rotae infixa. Quatuor priora brachia folles comprimunt: reliqua verò quatuor perpetuò non exercentur, quoniam ad alios folles, quibus plumbum ab argento separatur, impellendos sunt destinata. Caminus sive fornax ingenti ore hiat, per quod carbones & vena colliquanda alternatim iniiciuntur: atque bina foramina habet, alterum infernè juxta terram, per quod liquefacta vena effluit, alterum paulo suprà in ipsius camini quodammodo meditullio, qua ventus exspirat, & ignis, exhalatione opus habens, aërem recipit. Materia per imum foramen effluens, cum suo excremento, quod semper supernatat, delabitur: perpetuoque id excrementum à metallo, quod in imo subsidit, parva quadam fossa fornaci contigua, eximendum est.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 49.1-3-4","label":"49.1 to 49.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/49.1-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/49.1-3"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 49.9-2","label":"CAPVT L","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/49.9-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/49.9-2"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}