{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 5","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 5","ref":"5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/5.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":370,"text":"An verò saccus ille aliquo cortice aut cute tectus fuerit, me latet; nec mihi facultas data est eos conveniendi qui observaverant, ut diligentius omnia perscrutater: saccum autem qualem accipiebam, cum orbiculari nuce adpingendum curabam, in illorum gratiam qui exoticarum rerum studio delectantur. Arbor Farinifera. CAP. III. TEC admiratione caret hujus Arboris natura, quam illi qui Generoso viro Francisco Drake equiti (dum totum orbem circumnavigavit) comites fuerunt, observabant. In Ternate enim insula Aequatori proxima, ad Arcticum polum vergente, arboream quandam plantam nasci mihi referebant anno octogesimo primo supra millesimum & quingentesimum, praecedente anno inde reduces, cujus truncus humani femoris crassitudinem aequaret, decem verò pedum altitudinem attingeret, summo fastigio in orbiculatum caput, brassicae capitatae instar extuberantem, in cujus meditullio Natura candidam quandam farinam produceret ad illius Panis è farina Arboris Farinifera. insulae homines tenuioris fortunae sustentandum: eam etenim diligenter colligeUIll sli re, deinde adfusâ, sive inspersâ verius, moluisihn ilss dicâ aquâ fermentare, pinsere, & in formulas quasdam coctili latere constantes immitti longâ seric, atque prunis ardentibus circumquaque admotis, & super etiam impositis, coquere. Erant verò illi panes sive liba (aliquot enim retulerant) palmaris interdum magnitudinis, uncialis crassitudinis, quibus illius insulae incolae recenter coctis & adhuc calidis vesci solerent: at ubi induruissent, tepidâ aquâ macerantes, pultis modo ederent. Insipidi sanè saporis esse, quum degustarem, hic panis mihi videbatur: verùm injecto piperis aut cinnamomi momento cum saccharo (nam sic apparatum etiam degustare libuit) nonnullis delitiae esse queant. Ejusmodi panis bina fragmenta, qualia honestissimi viri Hugonis Morgani, nunc Serenissimae Reginae Elisabethae Anglorum pharmacopoei, curâ accipiebam, hac tabellâ exprimi curabam. AN haec porrò Zagu, cujus meminit Ferdinandus Lopez de Castagneda Indicae Historiae lib. VI. cap. XI. & C? Scribit enim ex ejus medulla panem fieri in hunc modum. Medullam exemtam in fictilia injicientes, aquâ salsâ macerant, post aliquot dies soli exponunt, resiccatam mandunt, vel ex ejus farinâ seu polline panem conficiunt, nostro (vidi onim) qui ex secale sit, colore & sapore persimilem. Antonius Pigafetta, qui primus orbem nave, cui insigne Victoria, circuivit, in suo itinerario Sagu pers. non per E. scribit. NEC 5OC ad b NEC incommodè fortassis ea censeri possit, cujus meminit M. Polus Venetus lib. III. sui Itinerarij, de regno Fanfur agens, his verbis, quae de Italico sermone ita reddebam: etenim Latinus interpres satis negligenter suo munere functus mihi videtur.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 4.4","label":"LIXOTICOIVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/4.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/4.4"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 6.1-4","label":"6.1 to 6.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/6.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/6.1"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}