{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 5-2","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 5-2","ref":"5-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/5-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/5-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/5-2.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":176,"text":"Quem meum tenuem & immaturum adhuc foetum tibi exhibere non sum veritus, non quòd hoc levidensi munere meam fidem, quae tibi obstricta est, liberari posse cogitem; sed quòd; Deo juvante, sperem (quandoquidem nostro maximè magnanimo felicissimoque & clementissimo Regi in alumnorum suorum numero me habere, atque benignitati & liberalitati Domini Cancellarij Francisci Oliverii facultates suppeditare ad mea studia alenda placuit) brevi te conspecturum aliam meam elucubrationem; Dioscoridis scilicet versionem in nostram linguam, atque in ipsum Commentarios, quo ex parte satis faciam tuo nunquam satis laudato desiderio, quod circa exoticarum stirpium quas per Europam, Asiam, & Africae partem observavi, tum etiam Avium; Serpentum, Piscium, aliorumque terrestrium animalium, quae terra & mari, atque in ipsis portubus in Oriente conspexi, cognitionem versatur. Ceterùm in toto hoc opere nihil propono, quod ipse priùs non viderim; ut cùm ex mandati tui praescripto, omnia ad vivum, ita ut natura produxit, expressero, singuli sibi persuadere & certi esse possint, se vera legere. Quod reliquum est, Illve ac Reverendu Domine, ab omnium rerum Conditore tibi omnia prospera ardentissimis votis opto. E tuis aedibus Divi Germani ad prata, Parisiensi suburbano. 1553.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 4.5-6","label":"4.5 to 4.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/4.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/4.5"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 5-3","label":"PRAEFATIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/5-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/5-3"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}