{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 5.5-8","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 5.5-8","ref":"5.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/5.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/5.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/5.5.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":222,"text":"Nam si venenum frigidum fuerit, universum corpus frigescit, praesertim pedes, manus, & facies; frigoreque delectatur; attonitus & quasi stupidus evadit. Sin autem calidum fuerit venenum, siti torquetur, atque summo ardore intrinsecus corripitur, ut torreri videatur. Ceterùm ad faciliùs dignoscendum venenum, diligenter consideranda sunt quae evo muit aeger, ut ex colore judicari possit, quale sit venenum: singula enim peculiarem habent colorem. Agnito hac ratione, sive ex relatione, sive ex indiciis, veneno, per ejus contrarium cura molienda, ad extinguendam & tollendam ejus malignitatem: de quibus remediis veteres omnes Medici abunde scripserunt, tam generatim adversus omnia venena, quàm sigillatim adversus singula: peculiare enim habent singula contrarium, quo corrigitur ejus malignitas. Pessima signa in veneno infectis sunt, frequentia animi deliquia: oculorum inversio & inflammatio, linguae tumidae & nigrae exertio, pulsus debilis & formicans, frigidus sudor universum corpus occupans, praesertim extremas ejus partes, & pectus: si sumptis quae vomitum cient rebus, vomere nequit: si perturbatum sit cerebrum, quod peculiare est in omni genere veneni, sive hausto, sive ab ictu virulenti animalis illato, in tantum ut amentes & quasi furentes evadant; quod lethale est indicium. Ut autem meliùs agnosci queat quale fuerit venenum, observandae sunt cibi & potus reliquiae, ut conspici queat quid illis admixtum fuerit, quod ex colore, odore, gustu deprehendetur: aut si cuipiam animali obiiciantur, nempe cani, feli, gallinae, quae symptomata inducent, observandum: nam si moestum erit, indicium, cibum infectum fuisse, Cura. Aqua stillatitia florum","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 5.1-4","label":"5.1 to 5.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/5.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/5.1"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 6","label":"LATTDE DELAAR","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/6"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}