{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 53.1-2-4","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 53.1-2-4","ref":"53.1-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/53.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/53.1-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/53.1-2.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":327,"text":"Dicimus enim, quòd si quispiam nobis aurum ex Aethiopia, quae est calidissima totius orbis regio jam expurgatum è sua vena erutum adferret, deinde cum altero compararet quod ex Septentrionis frigidissima regione delatum esset, atque itidem fieret de auro in Oriente, atque Occidente eruto: singularum regionum aurum repurgatum, ejusdem precii esse comperietur, atque eundei colorem in Lydio lapide relinquet. Nam vi & calore ignis excoctum cùm sit, massa è Septentrione petita neque deterior, neque purior erit eâ quae in Meridie nata est, neque ullo modo ab ea differet: atque omne aurum è quatuor orbis partibus petitum, ejusdem qualitatis reddetur. Reliqua metalla, etiam perfectissimè repurgata, alterius sunt naturae: nam vel levi injuria alterantur. At aurum, licet in tenuissima & aranearum telis subtiliora fila diductum sit, atque inter maximè corrodentia medicamenta, ut sunt sublimatum, aerugo aeris, sal & acetum, sepultum, etiamsi istic bis mille annos permaneat, non ideò corrumpetur, quinimò perfectiùs expurgabitur. Quòd si quis forsitan ista neget, nobisque animantia, plantas, vel earum fructus in exemplum adducat, fructus perfectiores in una regione quàm in alia esse dicens, atquę animantia istîc quàm alibi esse saniora, vel ferrum, chalybem, aes, plumbum, argentum, praestantiora & puriora in uno loco reperiri quàm in alio: ita se rem habere fatebimur; sed etiam negabimus quidpiam in rerum natura reperiri, quod aeternum sit, atque omnibus injuriis sic resistat ut aurum. Nam omnia praedicta corruptioni subjecta, levi de causa mutantur, & bonam sive pravam qualitatem in ipso ortu vel in interitu adquirunt. Hinc fit ut cùm maximè vigent, ejusdem qualitatis non sint. At aurum neque corruptioni neque similibus alterationibus est obnoxium: sed quamdiu haec mundi machina consistet, perdurabit: quinimò neque aër, neque reliqua elementa, neque venti, neque mare, ejus maturitatem promovent aut retardant, sed suâ naturâ tale est. Priùs quàm Syde rocapsa discederemus, proximi montis celsissimi fastigium conscendimus, unde apertè insulam Lemnon & Athon montem in mari Aegaeo sita conspeximus. Deinde ad Macedoniae continentem nos obvertentes, regionem inaequalem & montosam esse videbamus, quantum oculorum acies prospicere valebat: binos praeterea lacus, dimidii diei itinere inde distantes.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 52.10","label":"CAPVELII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/52.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/52.10"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 53.5-2-8","label":"53.5 to 53.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/53.5-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/53.5-2"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}