{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 6.1-2-4","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 6.1-2-4","ref":"6.1-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/6.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/6.1-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/6.1-2.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":342,"text":"tota proprietate. Cura. fuisse, si verò moriatur, venenum validum fuisse, certum est indicium. Deprehenso veneno: ante omnia provocandus est vomitus, quo nihil utilius, ne venenum per venas & arterias dispergatur, & ad cor penetret: nam si eò pervenerit, solus Deus medelam adferre potest. Quapropter illicò ciendus vomitus, ut venenum eiiciatur, ante quàm è ventriculo transeat: id autem fit digitis in guttur immissis, aquâ calidâ haustâ, &, quod magis vulgare est, epotâ tantâ quantitate olei dulcis, ut plenus fiat ventriculus, faciliusque reiiciatur quidquid in illo continetur: retinendum verò aliquanto tempore, deinde immisso digito, aut pennâ vomitus provocandus; idque repetendum, donec intelligamus omnem cibum & potum qui damnum attulit, rejectum esse. Si porrò oleum vomitum non ciebit, alia medicamenta vomitum excitantia danda erunt, à debilibus auspicando, qualia sunt, anethi, chamaemeli decoctum, raphani semen & similia, additâ (si opus fucrit) agarici drachmâ: nam praeterquam quòd valenter vomitum ciet, peculiarem facultatem habet veneni vim infringendi. Nonnulli tamquam magnum arcanum, aquae stillatitiae florum mali aurantii tepidae quadrantem praebent: nam & vomitum provocat, & occultâ facultate veneni vim extinguit. Salubre autem est, medicamentis vomitum cientibus, venenis resistentia misceri, veluti Theriacam, Mithridatium, & ejusmodi alia, de quibus deinde agemus. Nostro saeculo inventa est olei extractio, quod à Vitriolo nomen habet, quoniam ex solo atramento sutorio, sive vitriolo, elicitur, quo nunc nihil magis excellens agnoscitur ad expellendum venenum, ejusque malignam qualitatem extinguendam: sex enim illius guttae ex aquâ cordiali sumptae, vomitu venenum expellunt, ejusque malignitatem tollunt. Sed non modò ad cam rem utile est hoc olcum: verùm etiam multis aegritudinibus confert, ut docet Evonymus, magnus chymista, & valde peritus in extrahendis medicamentorum liquoribus. Itaque, quisquis aegri, qui venenum hauserit, curam suscipiet, imprimis vomitum ciere debet; nam totius curae id caput est. Ejecto per vomitum veneno, dabuntur aegro medicamenta facultatem habentia extinguendi & tollendi malignitatem à veneno impressam ventriculo, & nobilioribus partibus: eamque ob causam inquirendum quale venenum aeger hauserit, ut, illo cognito, illicò consulantur Dioscorides, Galenus, Paulus, Avicenna, & alii auctores, qui peculiaria remedia adversus singula venena tradiderunt. Quòd si venenum in intestina descenderit, ut vomitu reiici nequeat, lenitivis clysteribus utendum erit, qui per secessum eiiciant venenum quod ad eas partes penetravit.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 6","label":"LATTDE DELAAR","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/6"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 6.5-2-8","label":"6.5 to 6.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/6.5-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/6.5-2"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}