{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 62.1-4","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 62.1-4","ref":"62.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/62.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/62.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/62.1.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":299,"text":"CAPVT. LIX. VICNIFICATVRi nulla apud Turcas esse diversoria, de magno quodam aedificio agemus, quod Ibrahim Bassa in Cavalla exstrui curavit, proprio nomine à Turtis CarbaOchara dicto (cui templum sive Mesquitam adjunxit) ad omnes qui istac iter faciunt excipiendum, & educandum. In eo, cùm essemus solummodo tres numero, cum nostris jumentis per tres dies commorati sumus, & necessaria accepimus, sine ulla eorum qui huic Saepius de hoc vocabulo Carbachara agemus: esto itaque praesunt, molestia, idque gratis. hoc exemplar reliquorum. Nos Gallicè alio nomine efferre non possumus quàm Carbachara: quoque commodiùs intelligi queat, statuendum ante omnia est, nulla esse in ns provinciis quae Turcae imperio subsunt diversoria, aut loca quae iter facientes excipiant, nisi publica illa aedificia Carbachara appellata; quae diversis rationibus exstructa fuere, inter quas haec maximè est usitata. Satrapae qui in Turcarum Imperatoris aula vel aliqua alia ratione opulenti evaserunt, pium aliquod opus dum adhuc in vivis sunt facere volentes, quod ad ipsorum salutem conferre credant, tales structuras pio quodam zelo fieficurant: nam nemo ex sanguine conjunctis illis notus est, cui beneficium aliquòd praestare velint. Ejus rei causam alias dicemus. Talibus ergo structuris summum aliquod bonum se facere existimantes, publicae utilitatis gratia, multas egregias structuras restituunt, veluti elegantem aliquem pontem, vel amplum xenodochium Carbachara dictum, cui magnificum aliquod templum Mesquita appellatum adjunctum sit; & huic proximum aliquod balneum. Atque ut iis quibus in xenodochiis & templis distributa sunt officia, suppetant necessarii sumtus, ut sunt qui impenduntur ad comparanda ligna ad focum, stipendia sacerdotibus qui preces faciunt persolvenda, coemenda ceram & oleum quorum in templo usus est, aliasque res ad culinam necessarias & in hospitum alimentum cedentes, annuos census instituere solent. At iis qui hospitio excipiuntur, omnem supellectilem circuinmferre necesse est, uti culcitras, lectum, & lineos pannos, aliaque ejuscemodi: nihil enim istorum illîc praebetur, praeter cubiculum aliquod exiguum & inane: sed singulos iis quae attulerint uti necesse est.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 61-5","label":"CAPVT LVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/61-5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/61-5"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 62.5-8","label":"62.5 to 62.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/62.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/62.5"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}