{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 66.6-8","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 66.6-8","ref":"66.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/66.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/66.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/66.6.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":288,"text":"Pratum illud egressi, colles & montosa loca subire coepimus, in quibus Aceris arboris genus observavimus à reliquis quae hactenus videramus diversum. Sextum id genus fuit à nobis observatum. In arbusculam excrescit; de quo aliàs plura, cùm arbores describemus. Thermas in continenti reperimus è regione Imbri insulae apud amnem Melanem, ejusdemque nominis sinum, apud Callipolim in Cherroneso includit; in qua deinde Sestos Abydo opposita. In his thermis duae sunt calidarum aquarum scaturigines, altera viris dedicata, altera feminis: atque ut nihil ab iis qui istìc se lavant exigitur, sic nemo est qui eas thermas repurget; hinc fit ut sordidae admodùm sint. His vicinae conspiciuntur urbis cujusdam à veteribus Macron tichos nuncupatae ruinae, & in longum porrecti muri; qui hostes Thraciam depopulaturos excludebant & arcebant. Plurimas nationes certo anni tempore natale solum relinquere, deinde domum redire. CAP. LXIV. N magnas miscrorum Epirotarum rusticorum, quos Ergates appellant, turmas in jam dicta planicie incidimus, ex Turcia ab opere redeuntium in natale solum. Idem illis Taccidit quod Longobardis & Sabaudis, qui natale solum certo anni tempore relinquentes, postea domum redeunt. Turmatim suam regionem egrediuntur miseri isti Epirotae, ob ejus sterilitatem; atque aliò proficiscuntur, ut operas suas Turcis locent lucri gratiâ. li cùm in Macedoniae, & Thraciae, vel etiam Asiae minoris plana pervenerunt, à Turcis conducuntur ad segetes ipsorum metendas & frumentum expurgandum. Perfectâ messe domum redeunt, cum suis uxoribus & liberis vitam traducturi. Modum secandi segetes magis industrium habent quàm Galli: nam illorum messoriae falces aliquantulum discrepant, suntque planae, latae, minusque incurvae, & dentibus carent. Dextra manu eas tenere solent, atque sinistra lignum quoddam incurvum extremâ parte mucronatum, in quo tria sunt foramina, quibus tres sinistrae digitos inserunt, minimum videlicet & duos subsequentes; pollicem & indicem liberos conservantes, ut tritici manipulos commodiùs comprehendere queant: manum siquidem explicantes, & frumentum comprehendentes, multo majores manipulos abscindere possunt.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 66.1-5","label":"66.1 to 66.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/66.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/66.1"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 67-4","label":"CAP. LXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/67-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/67-4"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}