{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 7.1-4","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 7.1-4","ref":"7.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/7.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/7.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/7.1.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":328,"text":"Inter composita, praecellit Theriaca Andromachi, quae, si rectè composita fuerit, inter ea quae adversus omnis generis venena praescripta sunt, primas obtinet: & licet ad legitimam illius confectionem nonnulla desiderentur, si tamen diligenti curâ conficiatur, mirabiles effectus praestare experimur, non modò cum proprio liquore stillatitio sumptam, sed etiam virulentorum animalium puncturis & morsibus impositam, imò etiam tumoribus pestilentialibus. Mithridatium etiam in hoc morbo nobile est, & interdum Theriacae vicem praebet. E citriis malis & Smaragdis paratae confectiones, miraculosae sunt in omni genere veneni. Terra sigillata adhuc praecellit, praesertim in febribus malignis. Theriaca diatessaron venenis frigidis convenit, inprimis rabiosorum animalium morsibus. Sunt & alia multa medicamenta composita, venenis resistendi facultatem habentia: sed jam enarrata reliquis praestant, & experientiâ magis comprobata sunt. VARIA sunt etiam simplicia medicamenta; Sed omnibus antefertur Lemnia illa terra à veteribus adeò celebrata, praesertim à Galeno; quam ut solummodo observaret, quâque ratione illam Sacerdotes pararent, in Lemnon insulam, nunc Stalimene dictam, navigare non piguit: nec medicamentum simplex illâ praestantius agnoverunt Graeci. Dictamnus legitimus in Creta insula crescens, ad quem caprae à sagittis toxico illitis vulneratae confugiunt: nam illum depascentes liberantur. Scordium, quod adeò insigni facultate praeditum est, ut à corruptione liberet; idque deprehensum ex corporibus in acie caesis: quae enim supra hanc plantam ceciderant, sine putrefactione aliquâ diu incorrupta remanserunt, quae verò supra scordium non ceciderant, valde corrupta & immutata reperta sunt. Citri semen insigniter utile adversus venena, teste Athenaeo, qui longam de ea re narrationem instituit. Eandem facultatem obtinebit Arantiorum Citro insertorum semen. Os ex corde cervi valde etiam efficax est adversus venena, & syncopen. Idem praestat ebur, quod praeter virtutem alexipharmacicam, admirabilem vim in ictero habere, frequenti experientiâ comperi. Omnes gemmae simili dote sunt praeditae, inprimis Hyacinthus, uniones, & omnium maximè Smaragdus, cujus grana decem sumpta, omnibus venenis prosunt, & mor bis contagiosis, praesertim in virulentorum animalium morsu & puncturâ, & dysenteriâ malignisque febribus. Nihil verò praestantius comperimus legitimo unicornum, de quo pauca sunt tradita: solus Philostratus in Apollonii vitâ, venenis adversari scripsit: recentiores autem plura tradiderunt: sed multum interest ut sit legitimum, quia frequens adulterinum reperitur.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 6.5-2-8","label":"6.5 to 6.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/6.5-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/6.5-2"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 7.5-8","label":"7.5 to 7.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/7.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/7.5"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}