{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 70.5-10","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 70.5-10","ref":"70.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/70.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/70.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/70.5.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":340,"text":"Fieri tamen nequit, quin aliqua ratione tandem hospitium nanciscatur, praesertim cum Carabachara (quae publica sunt Turcarum hospitia) in urbibus nunquam desint: praeterea nemo est, cujuscunque tandem nationis sit, qui non magnâ ex parte aedes aliquas nanciscatur, sub quarum tectum se recipere queat. quoniam plerunque singuli ad eos confugiunt, quos ex sua provinciâ esse sciunt. Hinc fit, ut cùm singuli sciant, omnes Europae Principes & Respublicas, suos Oratores Constantinopoli habere, praesertim cùm pax inter Principes est, eosque Oratores Rerumpublicarum & Christianorum Principum, veluti Gallicum, Venetum, Ragusanum sive Epidaurensem, Chium, Florentinum, Transilvanum, Hungarum, atque alios (praeter Caesareum qui in urbe Constantinopolitana degit) Perae maxima ex parte habitationem suam habere, ad ipsos conflucre soleant. At Gallorum peculiariter prae reliquis nationibus, felicior est fortuna: quia à nostro Legato semper meliùs excipiuntur, eorumque gratior est adventus, quàm reliquorum apud suae nationis Oratores: huc accedit quòd Galli in exteris regionibus inter se meliùs conveniunt, & magis mutuò se diligunt, quàm reliquae nationes. Domini Aramontii, Regii ad Turcarum Imperatorem Legati liberalitas ea quae diximus maximè confirmat: nam adeò gaudebat beneficia conferre in Gallos aut Gallorum partes foventes, ut nemo unquam Constantinopolim adveniens, cujuscunque tandem conditionis fuerit, ipsum adierit, quin ab eo humaniter exceptus, & in ejus contubernium admissus fuerit. Ejus etiam liberalitas exco appâret, quòd magnum Christianorum mancipiorum numerum privatis pecuniis è Turcarum potestate liberârit. Imò quibuscunque Gallis Constantinopolim advenientibus, non modò necessaria ad victum subministrabat, sed etiam vestes largiebatur, si iis carerent: omnibusque patebant ejus aedes. Quòd si quem Gallum taederet diutinae istîc morae; illi pecunias tribuebat pro conditionis ipsius ratione, quantum sufficerent ut in Galliam rediret. Si verò nobili stemmate prognatum intelligebat, illo honorificè excepto, jumenta & alias res necessarias etiam subministrabat. Atque uti nunquam molestae illi fuerunt expensae in gratiam corum qui illustri genere nati erant factae; nunquam similiter tenuis fortunae hominibus gratificari dedignatus est. Cùm id porrò in nobis ipsi experti fuerimus, non immeritò ingrati censeremur, nisi ejus rei testimonium praeberemus: certi enim sumus neminem nos mendacii arguere posse in his quae recitavimus, nisi parum aequum, & veritatis hostem Ruinarum Nicomediae, & eorum quae istic nunc conspiciuntur descriptio. E, ga","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 70.1-4","label":"70.1 to 70.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/70.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/70.1"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 71.1-5","label":"71.1 to 71.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/71.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/71.1"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}