{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 72-3","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 72-3","ref":"72-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/72-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/72-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/72-3.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":165,"text":"CAP. LXXIV. VLTAE sunt praeterea aliae piscandi rationes in Propontide, quae omnibus etiam nationibus communes sunt, ut sagena, quam Galli Traine vocant, quae omnium est securissima sive facilima, & aliis nationibus etiam nota. Sed quia nulli hujus maris piscatores subere utuntur, ut in Oceano & mari Tyrtheno; nonnulli vulgo cortices quosdam leves suberis vice usurpant, uti ex pino & pinastro, quos ex Ponto advehunt: plerisque aliis cucurbitae in vsu sunt, ut in Macedoniae lacubus. Saepenumerò de industria Constantinopoli egressi, Piscatorum Perensium scaphas subiimus, eosque comitati sumus, ut pisces qui ad littus insularum Proconesi & Besbici, atque in Montaneae sinu capiuntur, observaremus: nam simulatque multos pisces ceperunt, domum redeunt, & Constantinopoli divendunt. Piscandi per Tratte vel Traine, hoc est, sagenam, ratio ejusmodi est: Binis scaphis opus est, & multis funibus ad rete necessariis: littus praeterea in quo piscari volunt, volunt, aequale sit, & à scopulis liberum: deinde rete explicantes in mare abiiciunt, singularum deinde scapharum funes extremis retis partibus alligantur; tum piscatores cymbas suas ad littus dirigunt, rete versus continentem post se trahentes.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 72.5-6","label":"72.5 to 72.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/72.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/72.5"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 73.1-4","label":"73.1 to 73.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/73.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/73.1"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}