{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 73.1-4","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 73.1-4","ref":"73.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/73.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/73.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/73.1.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":344,"text":"Quòd si funes breviores sint, quàm ut ad terram pertingere possint, remis cymbas impellunt, donec ad littus perveniant: quo occupato, cymbis suis, quae circiter viginti passus ab invicem distant, egrediuntur, atque rete (cujus funes aequalis longitudinis esse necesse est) aequaliter trahere incipiunt; ex nodis enim qui in funibus sunt, intelligunt utram in partem rete sit magis adductum, idque sibi mutuo indicant. Viciniore jam reti, piscatores etiam paulatim contra gradiuntur: cumque ad extremos funes pervenerunt, omnes rete apprehendunt, & aequali passu in terram trahunt; diligenter animadvertentes, ne pisces sub retis imo sive sacco elabantur. Polypis captis, illorum brachia diducunt & explicant, atque dentibus eorum rostrum, quod psittaco simile habent, confringunt; nisi enim occiderent, è cymba effugerent. Captis murenis, illarum cervicem ferreis forcipibus apprehendunt, atque fuste os & maxillas confringunt, totumque corpus contundunt: nam si manu apprehenderent, morsu ab illis appeterentur; oblongum enim habent rostrum, & dentes instar aculeorum. Captis pastinacis, illico caudas praecidunt, quod nostri Oceani piscatores facere negligunt, qui suis aculeis adhuc praeditas Lutetiam & Rotomagum transportari curant. Licet autem hae pastinacae nullum nomen Gallicum adhuc invenerint, Parisienses tamen Raias appellant, quòd Raiis similes sint. Omnia ferè piscium genera denique capiunt praeter Scarum, quem ab illis minimè capi scimus. Alia est praeterea cum quadrangulo reticulo piscandi ratio, quae iis duntaxat qui littora Constantinopoli vicina accolunt, praesertim sinistra, versus Hariadeni sive Aenobarbi sepulchrum, in usu est. Nam omnia Hispanica mancipia, quae libertate donata, Turcicam religionem amplexa sunt, ad Propontidis littora sese contulerunt, elegantibus aedificiis istîc exstructis, atque hortis institutis: quoniam Turearum Imperator quasdam immunitates & privilegia concessit iis qui in ora maritima aedificarent. Eam ob causam supra tigna terrae infixa, atque saxa usque ad marinam aquam aggregata aedificia exstruxerunt: nam, ut antè diximus, Ponticum mare, Propontis & Hellespontus, magnaque Aegaei maris pars, nullum penitus habent refluxum, sed perpetuum profluentem. Rete porrò illud cujus modò meminimus, ad minutulos pisces capiendos duntaxat utile est, veluti Atherinas, & Cabassons Massiliensibus dictos, Romanis Lavarona, aliosque similes, qui littore gaudentes, majores non evadunt: qua de causa eius maculae sunt admodum exiguae. Simile esset Truble, nisi longè major esset ipsius tela quàm illius cujus in fluminibus usus esse solet.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 72-3","label":"CAP. LXXIV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/72-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/72-3"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 73.5-8","label":"73.5 to 73.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/73.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/73.5"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}