{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 76.1-2-4","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 76.1-2-4","ref":"76.1-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/76.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/76.1-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/76.1-2.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":284,"text":"Quia porrò omnes Turcarum Imperatores, quantumvis etiam barbari, singularibus & raris animalibus delectati sunt: singulae provinciae ipsorum Imperio subditae, si ferum aliquod animal capiant, Constantinopolim mittunt, quod Turcarum Imperator ali & sedulo curati praecipit. Istîc catenis alligatos vidi Lupos, Onagros, Erinaceos, Histrices, Ursos, Lupos cervarios, & Lynces: imò minuta animalia istìc etiam sedulò aluntur, qualia sunt Pontici mures Latinis, Ermines Gallis dicti. Erant praeterea bina animalcula, felibus adeò similia, ut ab his differre nisi magnitudine non viderentur, quibus veterem appellationem adaptare nullam potuimus: Aliquando Lynces esse existimavimus, quoniam pantheram pro lynce sumebamus; tandem imaginari nequivimus, quaenam essent animalia. Mirum sanè est eos adeò leniter omnia haec animalia curare, ut maximè domestica reddant: imò ipsas etiam Genettes Gallis nuncupatas, (quarum iconem subiicimus) liberè per aedes vagari non minùs quàm feles permittunt. Ceterùm cùm Pera & Constantinopolis unica ferè urbs sint, solo portu divisa, saepe traiiciendum est. Eam ob causam frequentissimi inveniuntur navicularii, (magna ex parte misera mancipia) qui homines hinc inde transvehant. Qui verò è navibus in officinas onera transportant, omnes ferè sunt Aegyptii, octoni aut deni simul conjuncti proficiscentes: nam cùm plerumque magnas gravesque sarcinas, quales sunt quae navibus vehi solent, educere, atque etiam vasa vino plena portare debeant, illa gestare solent pendula, eandem vocem & similes accentus personantes simulque OEEIIEEE aequo passu gradientes. Multi sunt Constantinopoli opifices, varias artes mechanicas exercentes nobis ignotas: cùm enim typographica careant, omnes in papyro expolita & levigata scribere solent, quae apud illos quidem non conficitur, sed ex Italia advehitur. Papyrum levigare volentes, asserem sibi comparant ex buxi fragmentis simul glutine junctis constantem, nonnihil interiore parte concavum, cui papyrum levigandam imponunt; deinde chalcedonio lapide sive iaspide per medium baculum cubitalis longitudinis trajecto, ejus extremitatibus manu apprehensis, papyrum buxeo asseri impositam lapide confricant, atque expoliunt.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 75-3","label":"CAP. LXXVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/75-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/75-3"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 76.5-8","label":"76.5 to 76.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/76.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/76.5"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}