{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 78.5-8","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 78.5-8","ref":"78.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/78.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/78.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/78.5.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":323,"text":"NON absimilium porrò corticum fragmenta pedalis longitudinis vel etiam ampliora referebant anno primo supra millesimum & sexcentesimum nautae Batavi ex Moluccis & lava reduces; quibus, quod candore essent eximio, & acrimoniae non expertia, Canellae albae nomen indiderant: apparebat tamen à radicibus detracta fuisse, non abs alicujus arboris ramis aut trunco, nam nimis frequentibus nodis, tum etiam vestigiis ubi fibrae inhaesissent, erant praedita: licet autem crassiuscula essent ea fragmenta, satis tamen fragilia, & interiore parte, nonnullis locis quasdam ipsius radicis particulas adhuc retinebant, albas etiam illas, & ipso cortice longè firmiores fractuque contumaces: imbecillus verò corticis odor, sapor satis acris; ipsius radicis substantia quandam etiam acrimoniam habere deprehendebatur cum pauca adstrictione conjunctam. CETERVM concinnatâ priore liujus corticis historiae parte, aliud corticis fragmentum honestissimus vir Petrus Garetus Amstelredamo ad me mittebat, quod omnem dubitandi occasionem adimebat: nam rectum, & ut primum illud genus, quod vilius pronunciabam, enode erat, pedalis longitudinis (quanquam longius fuisse videretur) paenè trium unciarum ambitum, infimâ parte, licet non integrum, comprehendens, supernâ duarum. Hujus exterior cortex (gemino enim constabat) tenuior quidem erat, sed valdè asper & rugosus, atque multis rimis hians, insuper multis lacunis, iisque interdum geminis, serie quadam secundum longitudinem, sed obliquâ, dispositis, distinctus, quas esse augurabar veluti vestigia foliorum, quae ramum (à quo detractus cortex) cinxerant. Erat verò uterque cortex valdè odoratus & aromaticus, acrique sapore praeditus, praesertim exterior, qui suam vim & acrimoniam gustu exerebat. Rem autem non ingratam Medicinae & Naturalium rerum studiosis me facturum ratus, ligni illius, quod hoc cortice tectùm, atque ipsius etiam corticis iconem in tabella adposita expressam, proponebam. ATTENATTENTIVS porrò húnc corticem consideranti, mentem subibat, illi non valdè dissiTianum aromaticum. milem videri, cujus memini in scholio ad caput de Ligno aromatico, descripto à Nicolao Monardes lib. de Medicamentis simplicibus ex Occidentali India delatis, postremâ editione addito. Eam ob causam utrumque statim conferebam, & ie ipsâ comperiebam, ovum ovo non magis esse simile, quàm hic externus cortex cum illo esset, qui mihi donatus pro corticcillius ligni, quod antè nudum sine cortice & ἀνενυμον à Petro Gareto acceperam.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 78.1-4","label":"78.1 to 78.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/78.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/78.1"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 79","label":"CAROLI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/79","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/79"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}