{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 8.1-4","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 8.1-4","ref":"8.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/8.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/8.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/8.1.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":341,"text":"Nullius autem usus apud incolas esse hanc arborem arbitrabatur, nisi quòd crassiores illius ramos ad quinque pedum longitudinem oogle gitudinem resectos, viginti aut plures conjunctim in terram figebant, deinde eos subjectis fictilibus incendebant, ad resinam ignis calore liquescentem & diffluentem excipiendum, quâ picis vice suas cymbas illinerent & stiparent. Crescebat autem ea arbor, referente cheirurgo, in ea Americae parte, quae Punta el Rey nuncupatur. An porrò affinis arbori Ettalch in Africa nascenti, cujus meminit loannes Leo libro IX. Descriptionis Africae? Ejus sunt haec verba Latinè reddita. Ettalch grandis & spinosa est arbor, folijs Iuniperi, quae gummi simile mastichi emittit: eo Afri mastichen adulterant, quia odore, & nonnihil colore mastichen refert. Verùm & arboris magnitudo, & foliorum forma refragari videntur, nisi cheirurgus suae arboris notas rectè exprimere non quiverit. Lignum Exoticum alterum. CAP. VII. QQVVM eodem anno primo supra millesimum & sexcentesimum Amstelredami essem (illuc enim Augusto mense cymba vehebar, ut, an naves ex lava & Moluccis insulis reduces quaedam exotica retulissent, perquirerem) mihi donabatur à praedicto Petro Gareto ligni cujusdam peregrini fragmentum pedalis vel amplioris longitudinis, quod postea e Magellanico freto allatum esse ab alio quopiam intelligebam, qui simile fragmentum à Sebaldo de Weert acceperat, sed paullo crassius, atque alia fragmenta longè adhuc crassiora, ut quae utraque manu complecti vix potuisset, se vidisse mihi asserebat. Illius porrò fragmentum quo donabar ambitus, sex dumtaxat unciarum erat, materia ipsa solida, gravis, meditullio tamen medullaceum quidpiam continens, à quo, velut à centro venae rectâ fere lineâ ad circumferentiam excurrebant, contrà quàm in plerisque aliis lignis, quae per transversum secta, orbes quosdam invicem amplectentes ostendere solent, arborum aetatem plerumque indicantes: gemino autem cortice tegebatur, externo scabro & inaequali, coloris quadam ex parte fusci, quadam etiam cineracei, interno verò molliore, & flavescentis sive pallidi coloris; ipsa ligni etiam substantia flavescens, à venis illis paene aequaliter à centro ad circumferentiam ductis, magnam gratiam & venustatem accipiens: salsus autem ejus sapor; quam salsuginem an ab aquâ marinâ (quâ forsitan maduisset) contraxisset, me latet. Fragmentum porro illud à Sebaldo acceptum, elegantioris & magis flavi coloris etat quàm meum, quia ex crassiore & magis adulto trunco fortè resectum: nullo autem cortice tectum erat.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 7","label":"LIXOTICOIVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/7"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 8.5-7","label":"8.5 to 8.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/8.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/8.5"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}