{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 85-2","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 85-2","ref":"85-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/85-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/85-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/85-2.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":173,"text":"CAPVT XIII. QVM Chamaerrhiphes superioris surculo mittebat idem Garetus folium, ab amico acceptum commodato, ut illud conspicere, atque etiam, si vellem, describere Opossem. Admirationem autem mihi pariebat, quod adscriberet, illum, qui ipsi hoc folium mutuo dederat, adfirmare Nymphaeae esse in Moluccis insulis natae, & supra aquam haud secus spargi, quàm nostrae Nymphaeae folia; illiusque florem non esse nostratis flori dissimilem, ei praesertim qui candidus est, sed colore dumtaxat differre, hoc est, non album esse, sed caeruleum. Ex illo autem folio concinnatum erat flabellum ad ventulum faciendum, atque ex duplicata pediculi ejus parte manubrium confectum, quod manu teneri posset. Flabelli iconem hîc adponere licuisset, sed minimè necessarium esse duxi, quia mihi valdè suspecta ejus qui Nymphaeae folium esse asserebat, fides, quandoquidem nullas reperiebam notas, quibus cum Nymphaeae foliis comparari posset, praeter amplitudinem. HVIVS potrò flabelli ambitus erat trium pedum & novem unciarum; longitudo ad manubrium usque, sive ad folii pediculum, duodecim unciarum; latitudo quâ maximè patebat, tredecim unciarum: manubrij ex ipsius folii pediculo duplicato confecti, & vimineo vinculo adstricti, ut commodiùs manu teneri posset, longitudo, quinque unciarum.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 85","label":"CAPVT XI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/85","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/85"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 86.1-4","label":"86.1 to 86.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/86.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/86.1"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}