{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 85.5-7","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 85.5-7","ref":"85.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/85.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/85.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/85.5.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":277,"text":"X superiùs enumeratis diebus liquet, bidui duntaxat navigatione opus esse, ex Hellesponti freto in Chion insulam, secundo vento aspirante, quandoquidem tertio Edie nos eò appulimus. Simul atque illuxisset, ex nave descendimus, urbis conspiciendae gratiâ; quae exigua est, & in littore maris sita ad montis radices, Orienti exposita & Natoliam spectans. Turcico Imperatori tributaria est, eique in singulos annos duodena aureorum ducatorum millia pendit, ut suas immunitates conservet. Angustum habet portum, sed satis commodum triremibus, aliisque generibus navium minorum, & lembis. Majores naves anchoras in ipso canali figere solent, nec portum ingrediuntur. Sola insula Chios inter reliquas Mastichen generat, tametsi Galenus lib. 2. ad Glauconem, Aegyttiacam mastichen commendet: hoc autem tempore scimus in sola Chio reperiri, ubi Lentisci arbores tali diligentia & cura excoluntur, ut non minores in eam rem sumtus fiant, quàm apud nos in vinetorum cultura. Cùm verò potiores incolarum hujus insulae opes in Mastiche consistant: eam ob causam in Lentisci arboribus curandis majorem adhibent diligentiam. Quemadmodum enim Oleae & fructiferae aliae arbores curam & culturam expetunt: sic Lentisci, nisi necessaria cura adhiberetur, exiguum gummi proventum darent. Lentisci per Galliam Narbonensem, Provinciam & Italiam nascentes, iis quae in Chio crescunt sunt similes; nullam tamen Mastichen praebent. Eruitur ex ea insula peculiare genus terrae virentis, aeruginis aeris colorem admodum referens, quam in Turcae dominio terram Chiam nuncupant: attamen veterum terra Chia non est, sed Vitruvii Theodotion. Chii humanitate reliquos mortales superant: nec alium locum scimus; in quo suavior vitae ratio haberi queat, nostro iudicio, & feminae elegantioribus moribus & forma sint praeditae, celebratae olim pulchritudinis adhuc amplum testimonium praebentes. Vt enim quaedam nympha hujus insulae ob insignem candorem vocata est Chione à vocabulo Graeco χῶν quod nivem significat: sic insula ab eadem nympha χίος vocata est.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 85.1-4","label":"85.1 to 85.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/85.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/85.1"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 85.8","label":"CAPVT V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/85.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/85.8"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}