{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 86.5-2-7","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 86.5-2-7","ref":"86.5-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/86.5-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/86.5-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/86.5-2.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":209,"text":"* Quae hoc loco de Samo insula in Gallico exemplari inspersa fuêre, sustuli, atque sub capitis finem reposui: alioqui non constabat sibi Bellonius. Sed & Ion insulam malè collocare videtur inter Icariam & Naxon, si topographicae tabula verae sunt, quae lon longè infra Naxon reponunt. Samos Jnsula. CAP. IX. AMETSI insula Samos ampla sit, utpote quae quingenta & octoginta octo passuum millia in ambitu habeat: deserta tamen est. Mirum autem eam ita negligi; cùm olim adeò celebrata potensque fuerit, ut cum Atheniensibus decertare duderet: piratarum metus eam adeò desertam reddit, ut ne pagus quidem unicus supersit, cujus rei causâ nulla pecora in eâ aluntur. Orbicularis potius est, quàm longa aut in latum extensa, & solo canali sive angustiis ab Asiae continenti separata. Insulae pars Septentrioni & Occidenti objecta, celsissimum praeruptumque & scopulosum habet montem, qui olim Cercetius dictus fuit: cujus scopuli penè inaccessibiles. Nauta Graecus in nostrâ navi vectus, qui eam insulam perlustraverat, multos istîc conspexisse rivos referebat: nos enim (tametsi proxima nobis esset) è navi duntaxat conspeximus. Praealtarum arborum nemoribus abundat, è quibus brevi temporis spatio piratae naves sibi fabricare possunt, ad praedas in mari agendum. Disceptatio de piratis; eorumque definitio. CAP. X. VONIAM quid sibi hoc vocabulum Pirata velit, Mediterraneae regiones non satis intelligunt, atque in ipsorum potestate fuimus; quid Pirata sit, edocere volumus.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 86.1-2-4","label":"86.1 to 86.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/86.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/86.1-2"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 87.1-4","label":"87.1 to 87.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/87.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/87.1"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}