{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 87.1-4","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 87.1-4","ref":"87.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/87.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/87.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/87.1.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":324,"text":"Vt id porrò paucis demonstremus, quomodo sese sustentare queat, atque unde originem sumat; imaginandum est, tres aut quatuor viros navigandi peritos, atque audaces, fortunae sese exponere; qui cùm initio egeni sint, unicamque nauiculam praedatoriam aut vilem dromadem habeant, pyxide tamen navigatoria sive quadrante quod Bussolo vocant, praeditos esse, atque bellico apparatu, videlicet levibus quibusdam armis ad eminus feriendum. Pro sua alimonia saccum farinâ plenum vehunt, atque nonnihil panis biscocti, utrem olei, mel, aliquot alliorum & ceparum simul colligatorum fasciculos, & salis modicum; quae in menstruum spacium sufficiant. Rebus ita comparatis, mari sese exponunt, eò navem dirigentes ubi quaestum facere sperant. Si ventus adversus terram petere eos cogit, naviculam in continentem subducunt, eamque arborum ramis tegunt: tum ligna securibus caedentes ignem struunt, placentamque ex farina conficientes, eâdem ratione coquunt, qua olim Romani milites in bello solebant, aeream aut ferream laminam gestantes, quâ binis lapidibus impositâ, ignem substruebant, sed supra extensa priùs placentâ, quae, ignis ardore incalescente laminâ, percoquebatur. Cùm igitur ita parata omnia habeant, fieri non potest, quin uno aut altero mense opimam aliquam praedam nanciscantur. Quam si favente fortunâ adepti sint, brevi opulenti fiunt. Vt ut sit, nulla adeò exigua praeda illis obtingere potest, quae ad majora illos aspirare non faciat. Quia verò haec pestis adeò contagiosa est, ut uno die ex Asia in Africam ttansvolet; nemo est qui non magnoperè eam metuat, sibique, quantum possit, ab illâ caveat. Id malum publicum, continentis incolas cogit ipsos in mari observare eâ quâ dicemus ratione. Nulla sunt in insulis, sive in continentis littore, montium iuga, in quibus interdiu non constituantur excubitores, qui observent an aliquos piratas in mari navigantes conspiciant. Quòd si navem aliquam viderint, facilè discernent sitne piratae alicujus, necne: nam tam dextrè dissimulare non poterunt, quin suspectos sese reddant. Semper enim latibula quaeritant, hinc inde observantes, ut aliquem inopinatum opprimant. Si excubiae ejusmodi naves in mari conspexerint, subitò ignem accendunt; qui quoniam interdiu conspici non posset, de industria materiam aliquam praeparatam habent, quae ingentem fumum excitet.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 86.5-2-7","label":"86.5 to 86.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/86.5-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/86.5-2"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 87.5-8","label":"87.5 to 87.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/87.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/87.5"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}