{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 89-2","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 89-2","ref":"89-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/89-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/89-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/89-2.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":202,"text":"VN iisdem sportulis in quibus Polypodium illud praecedente capite descriptum, reperta etiam haec planta cum duabus aliis ejusdem generis, formâ quidem prorsus similibus, magnitudine verò nonnihil differentibus. Illarum unam quae magis integra, in adposita tabella exprimendam curabam SINGVLAE porrò plantae bina dumta xat habebant folia, eaque tenella, peracri tamen sapore praedita, ex tuberosa radice prodeuntia, gracili, septem aut octo nihilo minus uncias longo, pediculo subnixa, in quinque profundas & ad pediculum usque ferè pertingentes lacinias divisa, nervo singulas lacinias à pediculo ad summum mucronem secundùm longitudinem secante, & venis quibusdam ab eo nervo in latera excurrentibus praedita. Caulemne & flores proferret, mihi incompertum: sec radix, quae, ut dicebam, tuberosa instar radicis tormentillae, & solida, parte exter nâ aliquantulum fusca, internâ verò alba, & cujusdam acrimoniae particeps, duorum aliorum foliorum, quae abrupta, vestigia adhuc retinebat, plenaque, & aliquot fibris donata erat. An autem ea radix apud incolas aliquo in usu esset, me latet, quum medicus qui legerat, & in sportulas intulerat, chartae, quâ involuta & excepta erat, nihil adscripsisset, imò ne plantae quidem appellationem signasset. Verisimile tamen est, non contemnendis facultatibus praeditam, ut ex ipsius acrimonia conjecturam faciebam. Solani Indici genus. CAP. XIX. N illis sportulis erat etiam hic ramulus, qui (ut mihi quidem videbatur) ad Solani ge nus aliquod referendus.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 89","label":"STATIM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/89","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/89"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 90.1-4","label":"90.1 to 90.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/90.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/90.1"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}