{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 94","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 94","ref":"94","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/94","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/94","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/94.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":394,"text":"LACIICOR M LIBER QVINTVS. NVM aut alterum caput praecedenti Quarto libro adiicere idhuc cogitabam, tametsi nullam affinitatem haberent, cum iis quae in illo libro descripta: partim quia plura ejus generis non havebam, è quibus peculiarem librum concinnare possem; tum etiam quia Quartus ille liber ex Miscellaneis dumtaxat constabat. Sed quum alia his similia mihi postea conspicere, & eorum picturas nancisci contigerit; operaepretium esse existimavi, ut Quintum librum ex illis instituerem, & eum in binas classes dividerem: quarum Primâ, aliquot Avium icones & historiam; Altera verò paucorum quorundam Animalium quadrupedum, contineret. VESPERTILIO INGENS. CAP. I. I8 proximis annis Batavi nautae navigationem in Orientalem Indiam instituentes, vespertilionum genus, à nostro magnitudine & colore prorsus diversum, adHferre coeperunt: quod quum vulgo non sit adhuc notum, & aliquot ejusmodi ve spertiliones mihi sint conspecti, operaepretium me facturum existimabam, si ejus iconem cum aliqua descriptione, in eorum gratiam, qui exoticarum rerum contemplatione delectantur, hîc subiicerem. TAMETSI quotquot conspexerim sint ingentes, alii tamen alios superabant magnitudine: etenim nonnullorum longitudo à capite ad crura usque, decem unciarum erat longitudinis, aliorum paullò minor, aliquorum etiam major: nam unum redimebam pedalem longitudinem superantem. Corporis etiam crassitudo inaequalis; mei enim ambitus pedalem aequabat, imo superabat, aliorum minor erat, pro cujusque corporis magnitudine respondens. Omnes densis & longiusculis pilis praediti: color autem corum diversus: nam quibusdam ex flavo cineraceus, aliorum magis fuscus, nonnullorum spadiceus; mer color à capite ad extremum rictum, sive nares, spadicei erat coloris; caput, collum, pectus, dorsumque ipsum cum ventre, fusci, circa latera verò, ex spadiceo flavescentis: pinnae membranaceae, quae illi pro alis, eâ parte quae corpori proxima, etiam pilis tectae, sed rarioribus, earumque supina pars magis quàm prona: illae porrò sesquipedalis longitudinis in quibusdam, & octo unciarum latitudinis, in aliis vel breviores & magis angustae, in quibusdam etiam longioros & magis latae: nam mei singulae pinnae unius & viginti unciarum longitudinem habebant, novem latitudinem; vel etiam majorem, color earum ex fusco cineraceus: summa singulorum pars, octo ferè unciis à corpore, ossiculum binas uncias longum continebat, in acutum curvumque & firmum unguem desinens, quo se ad arborum ramos affigebat, totidem ab extrema pinna unciis alium minusculum unguem & vix eminentem: binae illi in crasso capite aures, parvae pro capitis magnitudine, extimâ parte angustae & in mucronem desinentes; in nonnullis, oris rictus magis obtusus, ad felis rictus formam quodammodo accedens; mei verò rictus magis longus & angustus, vulpeculae rictui proprior: dentes illi in superiore mandibulâ utrimque seni, in inferiore, septeni, quorum anteriores ceteris longiores, omnes valde albi.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 93-2","label":"CAROLI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/93-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/93-2"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 95.1-4","label":"95.1 to 95.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/95.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/95.1"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}