{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 95.1-2-4","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 95.1-2-4","ref":"95.1-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/95.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/95.1-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/95.1-2.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":330,"text":"CAPVT XXI. OSTRIDIE urbe egressi, praealtam Pompeii columnam spectatum ivimus, in exiguo quodam promontorio sitam, octava milliaris ab urbe parte. Immensae est alti tudinis, & crassitudine reliquas antè nobis conspectas, superat. Columnae Agrippa quae in Pantheo Romano sunt, nihil ad ejus crassitiem accedunt. Universa ejus materies, cùm epistylij, tum formae cubicae ex Thebaico marmore est; ex eodem videlicet, quo omnes obelisci ab Aegypto delati constant. Eam Caesaris iussu, ob victoriam adversus Pom peium partam, istîc erectam aiunt. Adeò crassa est haec columna, ut impossibile judicetur, nunc quenquam artificem reperiri, qui ullis instrumentis eam aliò transferre queat. Ex summo hoc promontorio longus in mare & Continentem patet prospectus. Si quis ad meridiem faciem obvertat, Mareotim lacum amplum & spaciosum conspicere potest, palmarum silvis in ambitu obsitum, qui vix dimidio milliari ab Alexandria distat. Ager vicinus magna ex parte arena mobili constat; planeque sterilis esset, nisi Harmalae, & Capparum non spinosas stirpes aleret, crassas illas Cappares proferentes, quae nobis inde adferuntur: minores enim in Capparum stirpibus spinosis nascuntur, hieme folia abiicientibus: cùm non spinosae Aegypti, & quae arborescunt in Arabia, folia retineant. Miricae are nosis locis plurimum istic delectantur: cùm tamen aliis locis humidum solum ament. Harmala admodum similis est Moly: Rutaeque genus est, quod Arabibus, Aegyptiis & Turcis nunc vario in usu est. Ea enim suffiuntur singulis diebus mane, sibi persuadentes noxios spiritus hac ratione abigi. Quae res huic herbae atque ejus semini tantam celebrita tem peperit & conciliavit, ut nullae sint adeò exiguae & viles officinae, quae eam non habeant, tamquam preciosum aliquod medicamentum. Apollodorus antiquus auctor, cypero easdem facultates tribuit, cùm ait Barbaros domo egredi non solere, quin primùm Cypero suffiantur: quod occasionem aliquando praebuit cogitandi, ejus usum vetustum esse. Inter singularia quae Alexandriae conspeximus, bini sunt obelisci, apud ejus urbis palatium: alter rectus & integer, alter humi jacens & confractus: rectus altero longè major est: cujus crassitudo comparari posset cum eo qui Romae est ad D. Petri. Cùm de obeliscis verba facimus, de re inter reliquas maximè admirandâ agimus, quaeque magnam dubitationem parit, cur adeò mirabiliter sint incisi.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 94-3","label":"CAPVT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/94-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/94-3"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 95.5-2-8","label":"95.5 to 95.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/95.5-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/95.5-2"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}