{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 97.1-4","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 97.1-4","ref":"97.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/97.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/97.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/97.1.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":290,"text":"Nidum è xyli, quod istic abundè crescit, flocco construit. Meminit etiam cap. IV. lib. XIV. Hist. General. & Natural. eique nigerrimum colorem tribuit: quod de dorsi, & alarum pennis intelligendum arbitror, alioqui sibi ipsi contrarius esse videretur, nisi fortè ejus diversae species reperiantur. Franciscus autem Lopez de Gomara, in Historia quam de Mexicanae urbis expugnaVicicilin. tione scripsit, Vicicilin eam aviculam nominare videtur: Maximè, inquit, admirabilis est in Nova Hispania avicula incolis dicta Vicicilin, corpore non majore quàm crabronis, oblongo & gracili rostro: melle, rore, & florum succo alitur, rosae tamen non insidet: ejus pennae valdè exiles, elegantis mixti coloris, à phrygionibus admodùm expetitae, ut aureis staminibus intertexant, praesertim illae quae in collo & pectore natae. Expirare, sive obdormiscere creditur Octobri mense, pedibus ex aliquo ramo appensa aprico loco: renasci autem sive expergisci Aprili, multis floribus jam vigentibus: propterea Renatus vocatur. Meminit etiam cap. CXCIV. Histor. Gener. Indiarum his verbis. Istic reperitur admirabilis avicula cicadae magnitudine, elegantissimis pennis versicoloribus tecta. Augustinus item Garate illius mentionem facere videtur cap. VIII. lib. 1. Hist. Peruanae. In montibus Peruanis, inquit, inveniuntur aviculae adeo exiguae, ut cicadâ sint minores, oblongis pennis versicoloribus praeditae. Iosephus à Costa similiter cap. XXXVIi. lib. IV. Hist. Natural. & Moral. Indiae occidentalis, Tominejo aviculae meminit istis verbis. Reperiuntur in Peru aviculae ab incolis ToTomineje. minejos appellatae, adeò exiguae, ut illas praetervolantes conspiciens, crabronésne essent, an cicadae, saepe dubitarem: verae tamen erant aviculae. An vero huic aviculae nomen impositum, Tominejo, quòd adeo levis sit, ut unum dumtaxat tomino, hoc est, duodecim grana pendat? Nullus porrò istorum, quos commemoravi, Auctorum, hujus aviculae cantus suavis & sonori mentionem facit, quod mirum. Soli duo Galli, qui in Brasilia apud Topoimboutios vixerunt, cantum illi tribuunt, Andreas videlicet Thevetus, & loannes Lerius; uterque eam Gouambucb vel Gonambuch apellat, ut alter ab altero desumpsisse videatur.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 96-2","label":"CAROLI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/96-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/96-2"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 97.5-8","label":"97.5 to 97.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/97.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/97.5"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}