{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Selectiores 1.2","citation":"Christian Weise, Epistolae Selectiores 1.2","ref":"1.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/1.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/1.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/1.2.md","author":{"name":"Christian Weise","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise"},"work":{"title":"Epistolae Selectiores","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores","urn":null},"verse":false,"words":255,"text":"Refert, se in Gymnasio Weisenfelsensi factum fuisse Professorem. Judicium Conringii de Thomasio. De Tabulis in Grotium a Thomasio editis. CAusa est non una, cur ad Te scribam. Cui enim libentius velim significare, in Gymnasio Weissenfelsensi factum me fuisse Professorem, quam Tibi, cujus fidelissima ita me direxit atque ordinavit informatio, ut, si quis diligentiae meae nunc esse potest fructus, is a Te potissimum videatur proficisci. Accedit ad hoc mandatum Magnif. D. Conringii, cujus in vicinia hactenus notitiam tam fausto contraxi omine, ut et colloquio et literis dignatus me fuerit humanissime Dici enim non potest, in quanto apud eum sis pretio, et quantopere prae reliquis Lipsiensibus tuam aestimet personam, fatebatur ingenue (nam cur tanti Viri non referam judicium?) tui parem, quod ipse sciret, vestram non habere Academiam. Hoc unicum dolebat, Tui plus quam dimidiam partem studiis sublimioribus ereptam quasi esse per labores scholasticos: quanquam non dissimumulabat, eam eruditorum esse conditionem, ut pro cur anda familia augendoque salario temporis et ingenii facienda saepe sit jactura. Interim ut quam amicissimam tibi impertirem salutem, omnemque suo nomine tibi deferrem benevolentiam, jubebat. Enimvero gratum fuisset transire Lipsiam, quippe quod aucupando Tuo colloquio acceptissima ista me secundasset materia. Quia tamen id per festinationem non licuit, ignoscet mihi uterque, me meo officio per inconditum hoc scriptionis genus fuisse defunctum. Ceterum non despero, fore, ut inter reliquos Tui admiratores vel minimus mihi concedatur locus, si ea saltem detur venia, ut tuto tibi queam irasci, Te specimine Tabularum Grotianarum plus irritasse appetitum multorum, quam sedasse. Vale decus Lipsiae. Weissenfelsae ad d. 3. Non. Aug. 1670.","prev":{"citation":"Epistolae Selectiores 1.1","label":"I. HERMANNO CONRINGIO.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/1.1"},"next":{"citation":"Epistolae Selectiores 1.3","label":"III. DNO SCHUTZIO, CONSILIARIO AULICO.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/1.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/1.3"},"credit":{"text":"Christian Weise, Epistolae Selectiores. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Weise_epistolae.xml","quality":"ocr"}}