{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Selectiores 1.78","citation":"Christian Weise, Epistolae Selectiores 1.78","ref":"1.78","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/1.78","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/1.78","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/1.78.md","author":{"name":"Christian Weise","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise"},"work":{"title":"Epistolae Selectiores","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores","urn":null},"verse":false,"words":168,"text":"De Logica, quam ediderat. GRatas Tibi Tuaeque nugas meas scenicas fuisse, non ingratum est. Nunc datum est negotium, ut quaestiones Logicae, jam apud Lipsienses absolutae, quamprimum ad Te veniant. De quibus quid sis judicaturus, imo quid correctum velis, expecto. Reperies certe farraginem exemplorum vel ubivis, vel tamen in Logicis communibus non obviorum. Ad nundinas, nisi omnia me fallunt, sequentur Quaestiones Ethicae ad modum Quaestionum Politicarum adornatae. Sed ultimae partis tria capita satis gravia me adhuc distinent: De Amore in Remp. de eo, quod justum est, de eo, quod Decorum est. Sed his otiam expediendis DEUS dabit successum. De Jacobo non est, cur Comoediam a me postules, cujus generis spectaculum annis abhinc multis exhibitum, typisque publicis vulgatum est. Colloquii nostri spem, mihi sane jucundissimam, occasio nondum concedere videtur. Sic multa sunt, quae perpetuis me compedibus adstrictum detineant: Pauca his mensibus vulgata, non ut legas, sed ut hoc testimonio vivere me credas, transmitto, Meo, Uxoris, filii nomine singula fausta precatus. Vale. Zittaviae in aedibus ad madidum … . d. 27. Martii 1696.","prev":{"citation":"Epistolae Selectiores 1.77","label":"LXXVII. EIDEM.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/1.77","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/1.77"},"next":{"citation":"Epistolae Selectiores 1.79","label":"LXXIX. EIDEM.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/1.79","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/1.79"},"credit":{"text":"Christian Weise, Epistolae Selectiores. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Weise_epistolae.xml","quality":"ocr"}}