{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Selectiores 2.13-2","citation":"Christian Weise, Epistolae Selectiores 2.13-2","ref":"2.13-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.13-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.13-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.13-2.md","author":{"name":"Christian Weise","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise"},"work":{"title":"Epistolae Selectiores","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores","urn":null},"verse":false,"words":246,"text":"Applausus, quem Acta Eruditorum nacta fuerunt. Clarissime et Amicissime Weisi. TU vero me missilibus Tuis et suavissimis versibus semper vincis; quidquid agam ego et mittam, paria Tuis praestare non possum: spirando vivo solum, tu autem Erudita scribendo vivere te ostendis. Adhuc nihil ingenio tuo dignum mittere ex Academia possum, nam ver adultum apud nos Disputationes aperit. Acta Eruditorum magis jam omnibus placent, quia sine partium studio nihil aliud notant, quam id, quod Author, cujus compendium referunt, scripsit; quod ante non factum mut indignabantur, cum sensum suum Lipsienses interponerent, ideoque non Relatores sed Censores Authorum viderentur agere. Monui hac de re, sed modeste D. Menckenium, et fortasse monuisse profuit: Clar. D. Ittigium ex me reverenter salutabis; opto, quae ingeniose in Epithalamio optasti; ubi opus illud Origenis, qui primus Ecclesiae Magister post Apostolos fuit, absolvetur in typo, faciam ut hic Pragae aliquot exemplaria vendantur. D. Menckenio quoque amantissimam mitto salutem: mittam brevi Philosophiam unius e Nostris, quae jam imprimitur, et si quid aliud Actis dignum invenero, sed perturbant Musas nostras bella horrida, et transitus militaris octodecim millium ut narrant; qui cum noviter scripti sint, disciplinam militarem nesciunt, ac fere mediis hostibus comparantur, in rapinis et oppressionibus pauperum rusticorum. DEUS faciciat, ut Turcarum cornua aliquando frangantur! at tu Weissi, sub oliva tua Palladia et Lauro Phoebi (non audeo scribere sub Vite nisi quando lubebit) secure et hilariter quiesce, et multis temporibus superatis tarde me mortuum sequere; ita voveo ex animo tuus Pragae 29. Martii 1685. Bohuslaus Balbinus, Soc. JESU.","prev":{"citation":"Epistolae Selectiores 2.12","label":"LITERARUM, QUAS VIRI NONNULLI DOCTISSIMI AD CHRISTIANUM WEISIUM DEDERUNT, EJUSDEM. XIII.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.12"},"next":{"citation":"Epistolae Selectiores 2.14","label":"LITERARUM, QUAS VIRI NONNULLI DOCTISSIMI AD CHRISTIANUM WEISIUM DEDERUNT, EJUSDEM. XV.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.14"},"credit":{"text":"Christian Weise, Epistolae Selectiores. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Weise_epistolae.xml","quality":"ocr"}}