{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Selectiores 2.35","citation":"Christian Weise, Epistolae Selectiores 2.35","ref":"2.35","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.35","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.35.md","author":{"name":"Christian Weise","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise"},"work":{"title":"Epistolae Selectiores","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores","urn":null},"verse":false,"words":438,"text":"De Johannis Pollicarii ortu et faris. Clarissimo Viro, M. CHRISTIANO WEISSIO, Gymnasii Augusti Leucopetrae Prof. Publ. CHRISTIANUS DAUMIUS S. P. D. ACcipis hic, Eximie Vir, Orationes expetitas, a Venetis primum collectas ac editas, a Coloniensibus vero auctas: quibus utaris tuo commodo, nec minus, ut auguror, bono publico: De earum justo ad me reditu nullum alo dubium. Quod si in aliis rebus gratificari praetetea potero, faciam id animo lubentissimo. Dici autem non potest, quam gavisus fuerim ex tuis lectis, voto nimirum potitus post diuturnas aliunde frustrationes. Obtinui sic sane, quae de Pollicario volui. Maxime mirum est, in tam squalido et tetro carcere hominem tamdiu inter serpentes et lacertas potuisse vivere: Mirius adhuc ad tantam potuisse pervenire servitutem, cum etiam Anno (nisi sallor) 1588. a Dn. D. Chytraeo in Churlandiam ad pasto ratum missus fuerit, ut ex ejus Epistolis liquet. Johannes Filius Weissenfelsa 1562. 7. April. in ludum Portensem missus fuit, ut ex Chronico Portensi Justini Bertuolvii constat pag. 362. de quo cum nihil, ut alibi solet, amplius addat Bertuolvius, Parentis forte id causa factum est. Quod si forte adhuc aliquid ulterius de illa familia tibi occurret, ut vel insperanti aliquando accidit, id ne me celes, quaeso. Confessionem ejus communicat mecum Thomasius. Puto ex proavi mei Johannis Daumii Cygnaei fratre, cujus nomen ignoro, prosatum fuisse. Nam abavus Lohra Francus et attavus Lohrae Civis, uterque Johannis gavisi fuerunt vocabulo. Sunt vestri Pollicarii apud me literae, et libri, quibus ille usus fuit, manu ejus notati per fratrem meum ad me pervenerunt. Docuit prius in Ludo Rochlicensi, ubi Syntaxin latinam edidit, quam tamen nondum conspexi. Alia ejus scripta habeo. Ex illis, quos nostrae Bibliothecae publicae consecravit, disparuit jam olim unus. Pro tuo dono egregio, quod statim legere aggressus, per ingruentem noctem absolvere non licuit, ago gratias maximas. Jucundissimum fuit breviter et junctim repetere olim dispersim lecta, inprimisque recentiora, et cum aliud jam nihil adsit, aliam Heinsii Eclogam ab ipsa ad me missam, hic ut Amicis gratificarer recusam, quam nuper reperire non poteram, nunc addidi. D. Gossius Salutem plurimam Tibi adscribere me jussit, brevi Weissenfelsam petiturus, ubi Te, ut ait, ipse conveniet. Bene vale et salve. Dabam praefestinatim Cygnaeae. d. 16. Aug. 1676. D. Day. Chytraeus pag. 824. Epist. ad Hieron, Hombergerum: Nuper Sueciae Rex, Episcopum urbis Revaliae in Livonia, et Cursandiae Dux Superintendentem suae ditionis, itidem in Livonia, petiverunt. Sed haec borealia loca, (nigris ubi rara campis Arbor aestiva recreatur umbra, quod latus terrae nebulae, malusque Jupiter urget) familiae tuae incommodiora erunt. Misi autem in Curlandian, M. Johannem Pollicarium (ita editur) senem, qui casu ad nos venit, cum ante 30. annos Weissenfelsae in Milnia Superintendens fuisset. Quaerat aliquis, ubi post discessum Weissenfelsa vixerit.","prev":{"citation":"Epistolae Selectiores 2.34","label":"LITERARUM, QUAS VIRI NONNULLI DOCTISSIMI AD CHRISTIANUM WEISIUM DEDERUNT, XXXV. CHRISTIANI DAUMII.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.34"},"next":{"citation":"Epistolae Selectiores 2.36.1","label":"LITERARUM, QUAS VIRI NONNULLI DOCTISSIMI AD CHRISTIANUM WEISIUM DEDERUNT, XXXVII. STEPHANI DUBRAVII.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.36.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.36.1"},"credit":{"text":"Christian Weise, Epistolae Selectiores. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Weise_epistolae.xml","quality":"ocr"}}