{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Selectiores 2.41.8-13","citation":"Christian Weise, Epistolae Selectiores 2.41.8-13","ref":"2.41.8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.41.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.41.8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.41.8.md","author":{"name":"Christian Weise","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise"},"work":{"title":"Epistolae Selectiores","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores","urn":null},"verse":false,"words":277,"text":"Mutationes crebrae, quibus quaedam eorum, quae recensere constitui, obnoxia esse ais, ac egomet experior, nihil me movent, sunt enim ista … et hunc tantum in finem prolata, ut operi amoenitatem quandam concilient, aut mentioni certarum familiarum locum praebeant. Habes instituti mei rationes verbosius forte ac necesse erat enarratas, quas tamen mutare integrum mihi amplius non est, nisi oleum mihi perisse velim et operam. Quod superest, gratias tibi, Vir Clarissime, ago atque habeo ingentes pro insigni benevolentia, qua nomina Procerum aulae Saxonicae me edocere, tum recentiorem Comitum Solmensium in Lusatia notitiam polliceri, denique viam, qua et alia, quae me fugiunt, resciscere possem, ostendere es dignatus, atque quemadmodum Illustrem famaque nominis dudum mihi notum Alvenslebium ego homo umbraticus atque ignotus literis compellare non audeo, ita ad Petrum Mullerum Doctorem Jenensem et quondam Consiliarium Stolbergensem desideria nostra per Studiosum quendam ferri curavi, ad Clauderum etiam Coburgensem proxime scripturus. Te vero pro tua humanitate etiam atque etiam rogo, ut priori beneficio hunc adjicias cumulum, et si potes, me doceas, quam Conjugem habuerit illud Saxoniae lumen superiori anno extinctum Henricus L. B. de Friesen, quosve reliquerit liberos, praeterea integrum nomen titulumque Comitis von der Natt, cujus sit originis, num Saxonicis parentibus natus, quae ei sit conjux, quae proles, denique quam Fridericus de Werthem habeat uxorem, quam sobolem. Peterem veniam audaciae meae, nisi, contestata jam, ut sic dicam, amicitia nostra, id supervacaneum esse crederem: utere vero vicissim ac fruere officiis nostris, eaque tibi omnia paratissima esse confide. Vale. Norib. d. 23. Iun. 1682. T. Jac. Guilh. Imhof. P. S Sin eadem via, qua hasce expedio, responsum ad me missurus es, noli sodes addensare epistolam, ne Viro humanissimo, qui pro vehiculo nobis est, stomachum moveamus.","prev":{"citation":"Epistolae Selectiores 2.41.5-7","label":"2.41.5 to 2.41.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.41.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.41.5"},"next":{"citation":"Epistolae Selectiores 2.42","label":"LITERARUM, QUAS VIRI NONNULLI DOCTISSIMI AD CHRISTIANUM WEISIUM DEDERUNT, XLIII. DN. LIC. THOMAE ITTIGII.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.42"},"credit":{"text":"Christian Weise, Epistolae Selectiores. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Weise_epistolae.xml","quality":"ocr"}}