{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Selectiores 2.48","citation":"Christian Weise, Epistolae Selectiores 2.48","ref":"2.48","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.48","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.48","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.48.md","author":{"name":"Christian Weise","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise"},"work":{"title":"Epistolae Selectiores","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores","urn":null},"verse":false,"words":242,"text":"De Sagittarii itinere in regiones extraneas. Judicium de Velthemii scripto ad Grotium, nec non de tractatu de Rebuspulicis Europaeis. Vir Amplissime atque Excellentissime, Fautor aestimatissime. Ignosces mihi, Vir doctissime, quod tam diu in aere tuo sim. Sane enim dici non potest, quam multa mihi impedimenta obsteterint, quo minus ad Epistolam Tuam responderem. Sed proxime quidem me fusius expectorabo, modo per Te liceat. Neque enim ab amicis libenter dissentio; aut meam sententiam defendo, ni negotium mihi sit cum amico conjunctissimo. Tlenesis aliquot folia accepi, sicut et Boeclerum. De quibus imposterum. Nunc id duntaxat volo: parare Dn Sagittarium iter in Belgium, Angliam, et Confines regiones. Transibit ergo Weissenfelsam vestram sub ipsum tempus nundinarum, aut certe brevi post. Prodiit hisce diebus pars commentationis Velthemianae ad Grotium. Scriptum, bone Deus, quam jejunum! quamque inficetum! In tertia statim pagina provocat ad autoritatem Manualis Logici Bechmanni; quasi adeo omnibus eruditis ignotum sit, quid dicamus communia … . Taceo curiales illos argumentandi modos: Quicquid; Atqui. Ergo. Et quae alia in ore habent illi, qui omnem politiorem literaturam negligunt. Est et jam absolutus labor posthumus Bosii de Rebus Europaeis, Lipsiae his nundinis exponendus. Loquor Tecum, uti amici inter se solent. Si is Liber inter Manuscripta Bosiana optimus est, modestius erat viventem Bosium et appellationem Viri Illustris, et titulum Polyhistoris multis precibus recusasse. Prostat et cujusdam Anonymi Bibliotheca Curiosa, quae itidem Lipsiam deveniet. Sed ista quidem nunc sufficiant. Optime Vale, Vir Amplissime, et fave Ienae prid. Fest. Corporis Dn. 1676. T. Gottfried Klingern.","prev":{"citation":"Epistolae Selectiores 2.47","label":"LITERARUM, QUAS VIRI NONNULLI DOCTISSIMI AD CHRISTIANUM WEISIUM DEDERUNT, XLVIII.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.47"},"next":{"citation":"Epistolae Selectiores 2.49","label":"LITERARUM, QUAS VIRI NONNULLI DOCTISSIMI AD CHRISTIANUM WEISIUM DEDERUNT, L.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.49","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.49"},"credit":{"text":"Christian Weise, Epistolae Selectiores. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Weise_epistolae.xml","quality":"ocr"}}