{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Selectiores 2.52","citation":"Christian Weise, Epistolae Selectiores 2.52","ref":"2.52","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.52","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.52","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.52.md","author":{"name":"Christian Weise","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise"},"work":{"title":"Epistolae Selectiores","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores","urn":null},"verse":false,"words":229,"text":"De Philosophia Placcii. De Comitissa e familia Ranzoviana Weigeli scripta diligenter legente. Vir Amplissime atque Clarissime, Fautor honoratissime. CUM nuper Pufendorfii Dissertationes ad Te mitterem, oblitus fueram Placcii, quem, cum huc venires, Tecum afferebas. Ex quo usque adeo nihil didici, ut poeniteat me operae in eo legendo absumtae. Illud omnium maxime notabile est, quod ancillantis Philophiae Professorem se fatetur esse, in dedicatione opusculi posterioris. Ita ergo theologis ipsimet Politici dictaturam deferunt, quam sibi alioquin sumunt. Caeterum ad quidvis potius, quam ad moralia natus videtur Placcius ille. Sed satis de hoc. Scripsit his diebus Consiliarius Comitis Ranzovii ex Holsatia ad Dn. Weigelium nostrum; (qui Consiliarius jam ante viginti annos in Weigelii convictu fuit) et quidem jussu Comitssae. Quae heroina, quia Weigelii scripta germanice edita legerat, mirificum quendam affectum erga Weigelium inde concepit; eoque per consiliarium suum, (ei Friesio nomen est) magnopere rogat, ut quicquid praeterea ineditum servet Weigelius, quantocyus ad se mittat, petiit quogue sibi nominari scriptores aliquot, ex quibus dicti Comitis filia, mirabili ingenio puella, quam facillime Germanicam Poesin addiscere posset. Nominavit ergo Dn. Weigelius et commendavit prae caeteris opusculum Tuum der Nothwendigen Gedancken. Sane si ipsa Comitissa Weigelii scripta (quae omnia profundissimam Mathesin sapiunt) legit, capitque, jam aemulam habet eruditissima Friesia, aut quae alia in decus et ornamentum sexus foeminei vivit. Optime Vale, aestimatissime Fautor, et me ama! Amplitud. Tutae Jena d. 21. Dec. 1676. deditissimus. Gottf. Klinger.","prev":{"citation":"Epistolae Selectiores 2.51","label":"LITERARUM, QUAS VIRI NONNULLI DOCTISSIMI AD CHRISTIANUM WEISIUM DEDERUNT, LII.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.51","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.51"},"next":{"citation":"Epistolae Selectiores 2.53","label":"LITERARUM, QUAS VIRI NONNULLI DOCTISSIMI AD CHRISTIANUM WEISIUM DEDERUNT, LIV.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.53","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.53"},"credit":{"text":"Christian Weise, Epistolae Selectiores. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Weise_epistolae.xml","quality":"ocr"}}