{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Selectiores 2.53","citation":"Christian Weise, Epistolae Selectiores 2.53","ref":"2.53","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.53","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.53","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.53.md","author":{"name":"Christian Weise","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise"},"work":{"title":"Epistolae Selectiores","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores","urn":null},"verse":false,"words":274,"text":"De Philippo Caesio Judicium. Vir Amplissime atque Excellentissime, Fautor honoratissime. DEvenit iterum Jenam nostram, qui ante biennium me invisebat, Philippus Caesius, vel uti jam vocari gestit, Dominus a Zesen. Hunc, ut ludos facerent Studiosi illi, inquorum convictu hactenus fuit, praesenti carmine donaverunt, satis opinor festivo. Qua tamen in re injuriam fecisse videntur Viro. Quanquam enim olim ita scripsit, acridicula quaedam vocabula commentus fuit, hunc tamen errorem ipse serio jam damnat, ac plerasque, quibus tum sibi placuerat, ineptias rejicit. Itaque cum cogito, quam multos ille morbus vexet, defendendi, quoad vivunt, quae semel utcunque placuerunt, mihi profecto sat generosus videtur, qui errorem suum exuere in tempore potest. Studiosi autem illi, vereor ne bis stulti sint, quod praeclarum ducunt exagitare hominem simplicem sane et apertum, quique omnia, quae in ipsum statuuntur, bona intentione fieri, ac sincero ex animo profecta esse putat. Nimirum, qui, ut Zesius, tota vita sibi duntaxat vixit, seculi malitiam non penetrat, nec novum est, si quis suo ex ingenio alios aestimat. Proximo die Mercurii Weissenfelsam vestram transibit; ubi eundem literis meis instruam. Multa ex eo cognoscere potes de rebus domesticis Virorum eruditorum, qui hactenus in Belgio vixerunt, (v. g. de Comenio, Vossio, Salmasio:) quibus cum sat familiariter vixit. Res autem domesticae talium Virorum, praeterquam quod satis curiosae nonnunquam sunt, etiam hoc avidius audiuntur, quo rarius de iisdem aliquid publicis in scriptis occurrere solet. Caena platonica ei gratissima est. (Nam quia paupertas eundem premere videtur, passim amicos quaerit, quibus, ut satis cognovi, nimium molestus esse non vult. Et est alioquin temperantiae studiosissimus. Verum quid censes de Jambis Kleschii? Optime vale, Vir Amplissime, et me ama! Amplitud. Tuae. Jenae d. 26. Jan. 1677. deditissimus Gottf. Klinger.","prev":{"citation":"Epistolae Selectiores 2.52","label":"LITERARUM, QUAS VIRI NONNULLI DOCTISSIMI AD CHRISTIANUM WEISIUM DEDERUNT, LIII.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.52","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.52"},"next":{"citation":"Epistolae Selectiores 2.54","label":"LITERARUM, QUAS VIRI NONNULLI DOCTISSIMI AD CHRISTIANUM WEISIUM DEDERUNT, LV.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.54","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.54"},"credit":{"text":"Christian Weise, Epistolae Selectiores. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Weise_epistolae.xml","quality":"ocr"}}