{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Selectiores 2.56","citation":"Christian Weise, Epistolae Selectiores 2.56","ref":"2.56","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.56","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.56","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.56.md","author":{"name":"Christian Weise","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise"},"work":{"title":"Epistolae Selectiores","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores","urn":null},"verse":false,"words":173,"text":"De scripto, cui titulus, il Vaticano languente. De Sagittarii itinere Gotham. De disciplinis in Academiis docendis. Vir Amplissime atque Excellentissime. IN Vaticano languente pauca occurrunt, quae ad institutum tuum faciant. Scatet libellus potissimum carminibus Italicis, quae mihi non facile aliquis explicaverit, nisi ipse sit Cardinalis, usque adeo obscurae sunt allusiones. De Dn. Sagittario, moriar, si ipse scio, quid Gothae agat. Scripsit hac septimana ad Bauhoferum Typographum; in qua epistola obiter mentionem injecit reditus sui; quem ante Festum Michaelis expectare non deberemus. Sparsus heic rumor fuit de ipsius matrimonio, cum puella lepidissima, nescio cujus Consiliarii filia. Nihil tamen certi affirmare possum. Id interim certum est, ipsum ultra mensem Gothae adhuc commoraturum. Dn. Weigelius vicissim te salutat. Habes heic disputationem conterranei nostri; de … Solonis, themace sat curioso. Lege, quaeso, primum paragraphum. Nimium tristissimus ille censor Lipsiensis, vel potius ejus uxor, de vinculo inter Status et Imperatorem disputaturum ferre noluerunt. Quid tandem fiet, si nihil aliud quam Metaphysica et Legistica in Academiis nostris admittitur? Optime vale! Tuus Ienae d. 5 Sept. 1677. ex animo Gottfried Klinger","prev":{"citation":"Epistolae Selectiores 2.55","label":"LITERARUM, QUAS VIRI NONNULLI DOCTISSIMI AD CHRISTIANUM WEISIUM DEDERUNT, LVI.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.55","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.55"},"next":{"citation":"Epistolae Selectiores 2.57.1-5","label":"2.57.1 to 2.57.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.57.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.57.1"},"credit":{"text":"Christian Weise, Epistolae Selectiores. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Weise_epistolae.xml","quality":"ocr"}}