{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Selectiores 2.73","citation":"Christian Weise, Epistolae Selectiores 2.73","ref":"2.73","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.73","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.73","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.73.md","author":{"name":"Christian Weise","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise"},"work":{"title":"Epistolae Selectiores","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores","urn":null},"verse":false,"words":416,"text":"De literis ineditis Virorum doctissimorum Seculi XVI. et XVII. De Schurzfleischii Itinere Italico. Excellentissime Vir, Patrone ac Fautor Honoratissime. NEscio quibus verbis pertinax illud silentium meum excusem. Sive enim occupationes allegem, quibus hactenus districtus fui, sive ferias, DEO et Principi sacras, quae studiis nostris aliam legem dixerunt, talia profecto non sunt, quibus a negligentiae suspicione liberari queam. Redeo tamen ad officium, ac immortales Tibi gratias habeo pro utroque munere literario, quo illud studii genus, cui memet addixi, et juvisti praeclare, et a contemptu sordibusque asseruisti. Ego nunc demum experior, quam inglorius labor sit, versus condere, et quam non respondeat tot curis et vigiliis impensis praemium. Bona Carmina nemo non desiderat, attamen vix centesimus de bonitate ferre sententiam potest. Ac proinde quicquid a me conficitur, eo saltem spectat, ut professionis decus quocunque modo tuear, aliam mihi gloriolam inde nec polliceor, nec dari cupio. Tibi vero, Excellentissime Vir, qui hujus doctrinae famam ceu vectigalem Tibi reddidisti, hoc nomir gratulor, atque ut suavissimas hasce literas ulterius provehas, ex animo rogo. Occupor nunc in excutiendis literis Autographis summorum Theologorum superioris aevi. Dissimulare enim non possum, universam supellectilem librariam B. Polycarpi Lyseri, Praesulis Dresdensis Aulici, in manus meas pervenisse, in quibus non modo Electorum et Princip. Manuscripta singularia asservata reperio, sed et Epistolas non editas B. Lutheri, Melanchthonis, Camerarii, Bugenhagii, Chemnitii, Selnecceri, Hutteri, Rungii, Hunnii, Mylii, Chytraei, Gesneri, Heerbrandi, Gerlachii, Hoei, Gerhardi ete, etc. quin et Taubmanni, Frischlini, Caselii, Reinecii, Dresseri, Calvisii, Keppleri etc. nec unam vel alteram schedulam, sed ultra tria millia hujusmodi Epistolarum terse et eleganter scriptas possideo, quarum si excerptum quoddam specimen publicae luci darem, iis me gratificaturum confiderem, qui superioris aevi singularia quaedam et memorabilia quaerunt. Schurzfleischius iter in Italiam ingressus est septem nobiles nactus Comites, dubitant quidam de illius reditu, quod Viennensis Bibliothecarii munere allici in Castra Romanensium posse credunt. Stryckius noster ab Halensibus solicitatur ad discessum, sed nuper Serenissimo fidem mansionis suae dedit. Civibus ultra quingentis hoc anno crevit Academia nostra, pluresque propemodum Jurisprudentiae quam Theologiae Studiosos hic numeres. Jam demum Schomerus, Rostochiensium Theologus, noster est, cujus adventum futuro Paschate expectamus. Adeo Electori curae est hanc sedem Musarum stabilire rursus ac illustrare. Vidimus ipsum in Gymnasio equestri nuper equo agillimo vectum, quin et erga Professores adeo pronum, ut singulorum nomina exigeret. Vestro quoque Gymnasio ut Screnissimi Clementia propius adspiret, Teque Praeside in majus et melius efflorescat, ingenue precor. Denique aeterni Numinis curae Te commendo, Amplissimi Nominis Tui VVittenbergae Anni ineuntis d. 7. Jan. quem Tibi Tuisque felicem ac perpetuo beatum precor devinctissimus J. G. Neumannus.","prev":{"citation":"Epistolae Selectiores 2.72","label":"LITERARUM, QUAS VIRI NONNULLI DOCTISSIMI AD CHRISTIANUM WEISIUM DEDERUNT, LXXIII.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.72","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.72"},"next":{"citation":"Epistolae Selectiores 2.74","label":"LITERARUM, QUAS VIRI NONNULLI DOCTISSIMI AD CHRISTIANUM WEISIUM DEDERUNT, LXXV.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.74","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.74"},"credit":{"text":"Christian Weise, Epistolae Selectiores. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Weise_epistolae.xml","quality":"ocr"}}