{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Selectiores 2.82.1-5","citation":"Christian Weise, Epistolae Selectiores 2.82.1-5","ref":"2.82.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.82.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.82.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.82.1.md","author":{"name":"Christian Weise","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise"},"work":{"title":"Epistolae Selectiores","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores","urn":null},"verse":false,"words":391,"text":"De fatis sinistris. De serto Saxoniae rutaceo. Vir Nobilissime, Amplissime atque Clarissime, Fautor et Amice bonoratissime. NOn est profecto, quod pro transmissis scriptiunculis grates agas singulares. Par pari referre studui: et nescio tamen, an semper sim assecuturus. Ego vero non minores Tibi ago habeoque pro lectissimis diatribis tuis, quarum una etiam honorificam mei continet memoriam. At enim quis ego sum, quod meam in Augusteo vestro famam vigere affirmes? Unde ne Tu, Vir Clarissime, aliique tui similes prius tribuant amori, quam res meretur ipsa. Certe qualescunque commentationes meae tanti non sunt ponderis, qui sustinere queant limatum doctorum virorum examen. Et quid potuisset is praestare, qui a pluribus retro annis cum variis gravissimisque molestiis necessum habuit conflictari? An in posterum meliora mihi ausim polliceri, valde ambigo. Recordor tamen illius Senecae: Deus bonum virum in deliciis non habet, experitur, indurat. Credo et Tibi, vir Ampliss. non semper serenos illxisse soles. Tua vero mens ad Coelum erecta, ac melioris vitae cupida non potest non, si ad terrena respicere gestiat, per adversa ad summum bonum revocari. Verum id nunc non agimus, et elegantissimum problema tuum mihi aurem vellicat. At enim, ut verum fatear, nihil certi hac de re mihi constat. Lepidae, quam recenses, origini, quamque alias, ubi ubi nescio, legi, nequaquam habeo fidem. Si Lamberti Vanderburgii Historia Sabaudica esset ad manus, eundem ut consuleres, suasor essem. Ipse nec possideo, nec quemquam alium hic loci novi possessorem. Suggerunt adversaria Julianum Taboet de Republ. Sabau dica: sed albus, an ater sit nescio. Noli mirari tamen, quod satisfacere non liceat desiderio, cum ipse, quem maximi in his studiis aestimo, Spenerus in de Insignibus Saxonicis erudito Commentario non dubitet scribere; Mirari subit, qui factum, ut Serenissimi Duces Sabaudiae ob originem, quam affectant, (argumenta vide, sed si verum fateri velis, valde infirma apud Samuelem Guichenon in Historia Geneal. Sabaud.) Witikindeam, sertum situd rutaceum suis inseruerint Symbolis: cum si maxime a magno illo Principe Saxoniae iilos descendere detur ipsis tamen parmula haec non competat. Idem de Montis ferratensibus et aliis, qui a Witikindo derivari amant, dictum esto. Benc interea observat Spenerus, a Witikindo nequaquam recte derivari fertum illud, etiamsi vel maxime Sabaudiae Duces ab eo trahant ortum. Nam communis fert sententia, ejusdem atrum, boni omnis ergo, in album com mutatum esse equum: qua de re aliquid monui in Bar dewicensi historia. Tetigi et ibidem Rutam Saxonicam. Sed tetegi; imo non sine cespiratione.","prev":{"citation":"Epistolae Selectiores 2.81","label":"LITERARUM, QUAS VIRI NONNULLI DOCTISSIMI AD CHRISTIANUM WEISIUM DEDERUNT, LXXXII. D. FRIDERICI RAPPOLTI.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.81","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.81"},"next":{"citation":"Epistolae Selectiores 2.82.6-11","label":"2.82.6 to 2.82.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.82.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.82.6"},"credit":{"text":"Christian Weise, Epistolae Selectiores. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Weise_epistolae.xml","quality":"ocr"}}