{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Selectiores 2.83.5-10","citation":"Christian Weise, Epistolae Selectiores 2.83.5-10","ref":"2.83.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.83.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.83.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.83.5.md","author":{"name":"Christian Weise","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise"},"work":{"title":"Epistolae Selectiores","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores","urn":null},"verse":false,"words":252,"text":"Nosti, Vir Praeclarissime, Lauenburgenses a Bernhardo, Alberti Ursi filio, indubitatas trahere origines. Si igitur is est, quia Friderico Caesare decore isto auctus, quidni illud servarent posteri? Cur allegare puellam Venetam non debeas, causae nihil video; modo et auctorestuos laudes, ac rem in medio relinquas. Nisi illa, quae ex Archivo Te excerpisse memoras, in publicum produxeris, fac, quaeso, ut accipiam brevi. Hoppingium vidi, nec legi tamen. Placet judicium; et siquando ipse legero, perscribam meum. Quid tibi videtur de Spenero? Nescio an in vetustissimorum lectione adeo sit versatus, Procul dubio vidisti ejus Commentarium de Insignibus Saxonicis. In Luneburgensibus jam pridem desudavit Hofmannus a Secretis et Archivo Hanoverano Duci. Is vir rara pollet doctrina. Dieterichi Saxonicos Caesares credo Te habere. De Ottone I. nemo Te rectiora docuerit laudato Hofmanno, qui concinnat Magdeburgense Chronicon Reverendiss. Capitulum ei copiam fecit non modo inspiciendi, sed et curatius disponendi Archivum. Sine diplomatibus hic parum praestiteris. Quamprimum ad nos veneris, plura de eo exponam. Et certe gratus mihi tuus fuerit adventus. In Genealogicis, sed historicis conjunctis ipse laboro strenue: paratus tamen sum singula Tecum communicare. Innumeros prope jam deprehendi errores. Singulorum Regum, Ducum, Comitum Genealogiae separatim sunt tractandae, et ex Chronicis quidem Singularibus. Neque tamen prohibeo, quo minus colligas ex aliis ad rem facientia. Hic abrumpere cogor filum. Plura vel coram, vel, si rescripseris, proxime. Vale et ama. Scribeb. 15. Martii 1675. T C. Sagittarium. In Dissertatione mea Epistolica a de antiquo Thuringia statu sub indigenis, Francorum Germaniae que Regibus ut et Ducibus, Comitibur, Marchionibus et tuum quoque videbis nomen","prev":{"citation":"Epistolae Selectiores 2.83.1-4","label":"2.83.1 to 2.83.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.83.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.83.1"},"next":{"citation":"Epistolae Selectiores 2.84.1-5","label":"2.84.1 to 2.84.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.84.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.84.1"},"credit":{"text":"Christian Weise, Epistolae Selectiores. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Weise_epistolae.xml","quality":"ocr"}}