{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Selectiores 2.85","citation":"Christian Weise, Epistolae Selectiores 2.85","ref":"2.85","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.85","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.85","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.85.md","author":{"name":"Christian Weise","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise"},"work":{"title":"Epistolae Selectiores","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores","urn":null},"verse":false,"words":200,"text":"Commendatio Dn. Krebsii. Plagium Oldenburgeri. Scriptores Historiae Lusaticae. Vir Amplissime atque Excellentissime, Fautor et Amice Honoratisime. VAriis Curis et occupationibus implicito nihil ad scribendum fuit ocii: quod ut vertas bene, humaniter oro. Nunc cum Adjunctus Facult. Philosoph. Dn. Joh. Frid. Krebsius Te quoque per hoc iter invisere decrevit, sine meis literis veniret, nolui. Deprehendes in eo rariorem et vere exquisitam eruditionem, cujus in Epistola de Statu Thuringiae non reformidavi mentionem facere. Oblata ipsi nuper est sparta honorifica in Gymnasio Coenobii Heilsbronnensis sub ditione Brandenb. Marchionum, Culmbacensis ac Onoldinae linearum. Et credo brevi suscepturum: quamvis nondum certa sint omnia. Conringius Oldenburgero vehementer est infensus ob editionem Dissertationum de Rebusp. Per Schilterum Consiliarium me interprete persecit, ut hic proscriberetur venditio. Sed jam avolarunt exempla pleraque. Cum isto, quem nosti, intimiorem contrahere amicitiam mihi non est animus. Et licet non sim avarus, quae tamen spes … Ergone jam convenisti Eilenburgium? Ita, nescio quis, mihi nunciavit. De Orationibus Politicis hic edendis nihil certi. Vindicias Anhaltinas nuper sum nactus Genealogiam illius familiae curatius repraesentantes. Vale et fave Jenae 7. Julii 1675 Tuo Sagittario P. S. Nuncia quaeso quinam Autores in Historia Lusatica legendi. Leuberi MS. de 4 ta Monarchia in hac causa laudat Eilenb. sed Manuscriptum.","prev":{"citation":"Epistolae Selectiores 2.84.6-11","label":"2.84.6 to 2.84.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.84.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.84.6"},"next":{"citation":"Epistolae Selectiores 2.86","label":"LITERARUM, QUAS VIRI NONNULLI DOCTISSIMI AD CHRISTIANUM WEISIUM DEDERUNT, LXXXVII.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.86","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.86"},"credit":{"text":"Christian Weise, Epistolae Selectiores. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Weise_epistolae.xml","quality":"ocr"}}