{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Selectiores 2.86","citation":"Christian Weise, Epistolae Selectiores 2.86","ref":"2.86","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.86","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.86","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.86.md","author":{"name":"Christian Weise","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise"},"work":{"title":"Epistolae Selectiores","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores","urn":null},"verse":false,"words":211,"text":"De Nonnullis Dissertationibus a Weisio editis. Salutem et Amorem! Vir Amplissime atque Excellentissime, Fautor et Amice honoratissime EGo vero miror ultimas meas Tibi non esse traditas; imo indignor quoque. Nam nonnulla habebantur in iis, quae nollem legi ab aliis. Nisi fallor, etiam mearum Disputatiuncularum aliquid addideram. Quod si igitur epistola non reddetur postliminio, scribe an Tyrannum meum acceperis. Sin minus, mittam proxime. Disp. tua de Existimatione Imperantium placet variis nominibus. Sebastianus Caesar Menesis nunquam mihi visus, an quantivis precii sit Scriptor, aveo scire. Et quis est, qui sub Lucilli Philalthaei latet nomine? Hunc enim itidem a Te laudatum reperio. Sed etiam quid in Idea statistices pertractes, nisi grave, velim me edoceas. Habeo alias summi Viri J. H. Boecleri de Ratione Status breve, sed politum MS. Dissertationem tuam de fortuna Politica, quaeso, item mecum communices. Mitto jam de Oraculo Delphico Exercitationem, non tamen a me, sed Respondente confectam. Goslariam quoque brevi mittam. Ita vale, et quod facis, ama T. Vir Amplissime Excellentissimeque Scribeb. Jenae 21. Octobr. 1675. … addictum Casp. Sagittarium. P. S. Inaudivi, Te Auctorem esse Germanici libelli, cui titulus: Frantzoische Mars und Venus. Ego vero contradixi serio. Nam pridem est, quod prodierit alio habitu: nisi forte ultima addidisti, sed ea de re quoque dubito. Interest famae tuae, ne talia Tibi tribuantur.","prev":{"citation":"Epistolae Selectiores 2.85","label":"LITERARUM, QUAS VIRI NONNULLI DOCTISSIMI AD CHRISTIANUM WEISIUM DEDERUNT, LXXXVI.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.85","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.85"},"next":{"citation":"Epistolae Selectiores 2.87.1-5","label":"2.87.1 to 2.87.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.87.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.87.1"},"credit":{"text":"Christian Weise, Epistolae Selectiores. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Weise_epistolae.xml","quality":"ocr"}}