{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Selectiores 2.87.6-8","citation":"Christian Weise, Epistolae Selectiores 2.87.6-8","ref":"2.87.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.87.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.87.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.87.6.md","author":{"name":"Christian Weise","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise"},"work":{"title":"Epistolae Selectiores","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores","urn":null},"verse":false,"words":359,"text":"Medici in alia omnia abeuntes (uno excepto) non prius id sensere, quam comminuti illi excernerentur. Sic contra itum remediis, quae tamen sero nimis adhibita radices morbi tollere non potuerunt. Sic jussa a perpetuis squaloribus et, lacrumis abstinere ac iter suscipere, Dresdam petiit, ab affine Paulo Bosio perhumaniter excepta, habita et dimissa est. Sed reversa domum matrem invenit decumbentem graviter, quam refocillavit, fovit, ac mortua demum clausit oculos. Etsi autem decreverat perennare in lecto viduo, suasu tamen Medicorum magis, quam ex studio proprio a tot procis, et in his quibusdam illustribus desiderata difficulter in tertium consensit connubium. Et sic in meam venit manum non sine variis a nimi corporis et fortunae dotibus: quid vidisses, si vel luctus tuus vel postea novum permississet munus. Accepi domum magnam partem ab ipsa percommode constructam, ingentem thesaurum veterum Numismatum, MS. et praecipue Reinesiana exasciata, ut pecuniam praesentem, et in foenus positum, vasa argentea, vineam, horreum taceam. Sed quid illa ad animum ejus pium, probum, prudentem, et a communibus mulierum naevis vel abhorrentem, vel tegere vel incrustare scientem dextre, et quod caput est, amorem mei mundanis omnibus anteponentem? In Coelo essem, nisi prope a nuptiali die usque ad praesentem eam excarnificassent morbi atroces. Et primum quidem, et in ipsis nuptiis calculus cum satellitibus tergoris et lumborum capitis item doloribus saepissime ipsam infestavit calculus, et semel quidem tam atrociter, ut per mensem nec externa nec interna quidquam valerent medicamina. Post accessit tumor ventris et mammarum, ex quo tamen ut ex indiciis pluribus non foeminae modo probae et providae, sed et obstetrix et Medicorum aliqui collegerunt novae prolis exspectationem. Ipse id, quod volui, quod optavi, credidi facilius, non tamen sine oppositi formidine. Et illud quidem testatus est eventus, quod venter humoribus arthriticis plenus, quandoquidem fomenta accesserint, reliquas corporis partes extremas occupaverint tumores e genubus nondum plane sublati: Sic ut difficulter vel resideat, vel surgat, vel per gradus ambulet, ac vix sine adjutore. Caetera tamen non mediocriter coepere valere et faciem contrahere pristinam ac prope juvenilem; Ut spes sit instar aquilae resumturam vires, et si non exuere morbos, longe tamen commodius, ac factum a viduitate vivere. Selige, quaeso, ex his argumentum, et tanquam aliud agens solare ipsam. Vale.","prev":{"citation":"Epistolae Selectiores 2.87.1-5","label":"2.87.1 to 2.87.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.87.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.87.1"},"next":{"citation":"Epistolae Selectiores 2.88","label":"LITERARUM, QUAS VIRI NONNULLI DOCTISSIMI AD CHRISTIANUM WEISIUM DEDERUNT, LXXXIX.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.88","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.88"},"credit":{"text":"Christian Weise, Epistolae Selectiores. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Weise_epistolae.xml","quality":"ocr"}}