{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Selectiores 2.93","citation":"Christian Weise, Epistolae Selectiores 2.93","ref":"2.93","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.93","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.93","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.93.md","author":{"name":"Christian Weise","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise"},"work":{"title":"Epistolae Selectiores","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores","urn":null},"verse":false,"words":301,"text":"De notitia Balbini comparata. De Inimicis Historicorum. Vir Amplissime, Compater honoratissime. QUod amicitiam Balbini, ejusque scripta mihi paraveris, gratissima agnosco mente, proque eo multum tibi me debere fateor. Ego vero hoc tempore eidem non respondeo, sed ut scripta illa, quae ipsi placere putaveris, Pragam mittas, oro. Significare eidem poteris, prius a me fasciculum ad Te fuisse missum, quam mihi reddita ejus sit epistola. Quae mihi aperuisti de more scribendi recipiendique aliorum literas apud Jesuitas recepto, non plane mihi fuerunt ignota. De Patre Ministro tamen nondum aliquid inaudiveram. Interea ex scriptis Balbinianis, et, nisi fallor, ex praefatione Epitomes Historiae Bojemicae didici, magna ipsum laborare invidia, ac plures ante scriptorum suorum editionem remoras ei injectas. Quod factum quantopere premat incrementa studii historici, ipse quoque didici. Ex quo tamen videre mei in aulis adversarii, se nihil reperire in Commentationibus meis, quod pessime possunt interpretari, ne aliquando in illos stylum vertam, aut aperiam, quantopere in favoribus Moguntinis peccaverint, major mihi permittitur licentia: ac spero, brevi ex ejusmodi difficultatibus plene me iri extricatum Sed de his rebus alias confabulabimur. Ut ad Balbinum revertar; si is nonnullos Decadis primae libros omiserit, et famae ejus, et privato incommodaverit usui: ut adeo satius foret, nonnulla facere, quam omnia perpetuo tegere silentio. Idem et ego faciam in Thuringicis, et, si quae fuerint Dominis ingrata, omittam, donec aliud tempus et locus haec quoque in apricum proferendi dabuntur. Falsa, conficta, spuria sciens volensque scribam nunquam: vera tamen ut quandoque taceam, summa flagitat necessitas. Filio tuo meo ut has literas reddas, amice rogo. Proximis nundinis Numburgensibus, si quem novero ipsi arridere librum, mittam, modo pro tua familiaritate de eo me feceris certiorem. Denique ut Christianismi Thuringici Antiquitates curatius legas, quidve de iis sentias, proxime perscribas, amice rogo. Vale et me ama Lipsiae in aedibus Becksteinianis Pleissenburgo vicinis 16. Maji Anno 1685. T. Sagittarius.","prev":{"citation":"Epistolae Selectiores 2.92","label":"LITERARUM, QUAS VIRI NONNULLI DOCTISSIMI AD CHRISTIANUM WEISIUM DEDERUNT, XCIII.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.92","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.92"},"next":{"citation":"Epistolae Selectiores 2.94","label":"LITERARUM, QUAS VIRI NONNULLI DOCTISSIMI AD CHRISTIANUM WEISIUM DEDERUNT, XCV.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.94","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.94"},"credit":{"text":"Christian Weise, Epistolae Selectiores. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Weise_epistolae.xml","quality":"ocr"}}