{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Selectiores 2.98","citation":"Christian Weise, Epistolae Selectiores 2.98","ref":"2.98","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.98","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.98","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.98.md","author":{"name":"Christian Weise","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise"},"work":{"title":"Epistolae Selectiores","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores","urn":null},"verse":false,"words":163,"text":"Judicium de Weisio. Excellentissime Vir, Domine Colendissime. QUem Te admisserum esse benevole recepisti, in domum convictumque, in fidem ac disciplinam Tuam traditus, tandem aliquando se sistit, Wilhelmus Leiserus, bonae spei adolescens. In quo formando si tantum curae adhibueris, quanta est expectatio nostra; non solum grati erimus, sed etiam nihil intermittemus, quod ad amplificandum Celebritatem Nominis Tui pertinere videbitur. Equidem laudes nostras jamdudum supergressa est virtus, ac eruditio Tua, nec ad Te multum libet de Te dicere. Hoc autem memini me dixisse saepius ad Commensales meos, reipublicae literariae plus esse in Te praesidii, quam in aliquot Professoribus Academicis. Adeo mihi probas instituta atque consilia Tua, ut Te non modo observem ac diligam, verum etiam a pluribus annis admirer. Nec certe mei erga Te amoris impetus est, qui ratione careat. Recte didici aestimare studia, in quibus excellis, optime Weisi etc. Deus Te servet publico bono, laboresque Tuos feliciter secundet! Dab. Wittebergae, d. 16. Octobr. 1691. Tuus, Excellentissime Vir animo, officio, ac cultu Michael Waltherus, D.","prev":{"citation":"Epistolae Selectiores 2.97","label":"LITERARUM, QUAS VIRI NONNULLI DOCTISSIMI AD CHRISTIANUM WEISIUM DEDERUNT, XCIIX.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.97","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.97"},"next":{"citation":"Epistolae Selectiores 2.99","label":"LITERARUM, QUAS VIRI NONNULLI DOCTISSIMI AD CHRISTIANUM WEISIUM DEDERUNT, C. HENNINGII WITTENII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.99","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christian-weise/epistolae-selectiores/2.99"},"credit":{"text":"Christian Weise, Epistolae Selectiores. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Weise_epistolae.xml","quality":"ocr"}}